{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 20.5-7","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 20.5-7","ref":"20.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/20.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/20.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/20.5.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Cylinder autem est figura solida quae continetur circulis aequedistantibus, & superficie cylindrica, quae circulis illis est intercepta. Basis uero cylindri sunt ipsi circuli. Axis uero recta linea per centra circulorum ducta. Latus denique cylindri, linea quaedam quae recta cum sit: & in superficie cylindri existat: tangit utramque basim: eamque dicimus circumductam: describere superficiem cylindricam. Illi uero dicuntur recti esse cylindri: qui axem habent ipsis basibus ad angulos rectos. Pyramis est figura solida planis quibusdam superficiebus contenta: quae ab una superficie plana ad unum constituitur punctum. Cubus est figura solida sex quadratis aequalibus contenta. Octacarum est figura solida: octo quadratis aequalibus & aequilateris contenta. Eicosaedrum est figura solida uiginti triangulis aequalibus & aequilateris contenta. Dodecaedrum est figura solida duodecim pentagonis aequalibus, & aequilateris & aequiangulis contenta. Verum de his aliquid dicendum est quod naturae est consentaneum, cum figurae planae sint diuisae in rectilineas figuras, & circulos: dicimus quod si rectilineae figurae fuerint ad angulos rectos suis superficiebus planis erectae: tum faciunt prismata. quadratum uero, etiam perficit cubum: si aequaliter aequale aequaliter cre ctum fuerit: sed si ad angulum acutum erigantur & in uno puncto superiore desinant atque terminentur: tum constituunt Pyramides. Circuli uero ad angulos rectos erectium: facit cylindros: uerum si in se declinantes: & in unum punctum superne extenuati fuerint: fiunt C iiij dibzy G Google Coni: denique si in seipsos conuersi fuerint: tum in sphae ras tornantur. Verum & horum corporum proportionem ad uniuersum mundum retulerunt.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 20.1-4","label":"20.1 to 20.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/20.1"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 21-2","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/21-2"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}