{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 22.5-7","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 22.5-7","ref":"22.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/22.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/22.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/22.5.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"infinite uero eiusmodi problemata fieri possunt, datam lineam rectam: secare in tres partes proportionaliter aliter porportionales, easquae ante alia & quae in multis, & quae respectum habent ad ipsa: atque praedicationem constituunt. Cum autem triplices sint ut paucis dicam uniuersales formae participantis. existentis in multis & particularia complentis. differentias etiam intelligimus secundum materiam subiectam. Participantia eius duplicia ponentes quaedam sensu percepta, quaedam in speculatione & phantasia suam existentiam, quia materiae duplex alia quae sensu sunt coniugata, alia eorum quae imaginatione concepta. Omne enim uniuersale, & unum illud quod multa continet, uel excogitari natum aut apparet in singularibus & existentiam in his habet. & inseparabile ab ipsis est. atque ordinatum & distributum in ipsis, & cum his uel simul mouetur, uel firmiter & immobiliter consistit, aut potest ante multa consistere, atque procreare & generare multitulinem, multis etiam a seipso praebens imagines, & impartibiliter praestructum, ijs quibus cum participat. Veritas autem suggerit participationes ad secunda. Lineae species & formae duplicem continent potentiam: impartibilem & partibilem, quia habent punctum impartibiliter & interualla partibiliter Vnitatem uocant punctum quod dari ponique nequit. Punctum uero unitatem quae positionem habet: positionis particeps est: iterum punctum in phantasia sese ed by Google giti sese profert, & quasi in loco existiti & materiale est secundum materiam intellectualem. quare unitas dari nequit: neque materiam habet: & est extra omnem distantiam atque locum. punctum autem habet positiones quasi in phantasiae gremijs appareat. duplex uero punctum est uel per se: uel in linea, & ut terminus existens solum, & unum, nec habens totum neque partes: imitatur summam rerum naturam idcirco proportionale est Vnitati: linea uero binario numero: superficies denique ternario.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 22.1-4","label":"22.1 to 22.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/22.1"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 23","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/23"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}