{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 23","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/23.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Pythagorici dicebant ternario numero conuenire superficiem, atque idcirco figuras quae in ipsis sunt: omnes primam causam habere ternarium. quia circulus est principium Orbicularium: & latenter habet ternarium, centro, interuallo, & circumferentiae. triangulus uero principium tenet in omnibus rectilineis figuris: & omnibus modis est manifestum, quod ternario contineatur & secundum cum sit formatum. Vnum dicitur esse terminus, & finis atque infinitum: & id quod est mixtum, quia omnes res existentes in his continentur. Scientiam diuidunt in eam quae nullam habet hypothesin & eam quae utitur hypothesi, & eam quae caret hypothesi uniuersalium & totius esse perceptibilem atque ad bonum & summam omnium rerum can sam ascendentem & illius reductionis finem facientem ipsum bonum. quae uero utitur hypothesibus constituere definita principia, per quae demonstrant his inig sequentia non ad principium, sed ad finem progredientem, atque hoc modo mathematicam tanquam eam quae utitur hypothest, inferiorem esse: ea quae nulla utitur hypothesi: & perfecta est scientia una enim est reuera scientia perquam omnes res natura ipsa cognoscimus; & ex qua sunt principia omnia, alia quidem propiora: alia uero remotiora: sicuti & mens ipsaDe dialectica uero sicut mens superat intellectum & desuperei suppeditat principia: & perficit per sese, ipsum intellectum.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 22.5-7","label":"22.5 to 22.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/22.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/22.5"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 24.1-5","label":"24.1 to 24.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/24.1"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}