{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 25-2","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 25-2","ref":"25-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/25-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/25-2.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"cùm tamen utraque per se neque rationalis, neque irrationalis existat. Sic ergo proponentes minimam aliquam mensuram rectarum linearum. mathematici nominarunt rationalem, & quae ei sunt commensurabiles: simili modo & quadratum ab ea descriptum rationale: & figuras huic quadrato commensurabiles nominarunt rationales. sic cubum ex tali descriptum linea recta, & hinc commensurabilia solida. Inexplicabile, hoc est, irrationale solidum intelligendum est, quod incommensurabile est cubo à rationali descripto. planum uerò irrationale, id quod incommensurabile est, quadrato à rationali descripto. longitudinem uerò, hoc est, rectam rationalem à commensurabili. Sed quia commensurabile in lineis rectis duplex intelligitur esse. unum quidem quando hae lineae rectae commensurabiles fuerint: & figurae ab ipsis descriptae inter se commensurabiles, alterum uerò. quando caedem figurae incommensurabiles inter se fue rint: ideoque & duplex est differentia ad rationalem iuxta ueteres mathematicos. aliae enim dicuntur potentia rationales, aliae irrationales potentia, reliquae longitudine. Potentia itaque rationales sunt ut dictum est à nobis, quaecunque ipsaemet sunt incommensurabiles rationali: & quadrata ab ipsis descripta commensurabilia quadrato à rationali descripto. Longitudine uerò, quando quadrata ab ipsis descripta, in quadratis numeris fuerint: uel latera habent commensurabilia rationali longitudine. denique uniuersaliter nominatur rationali commensurabilis, rationalis siue longitudine, siue potentia tantum. Definiunt etiam rationalem hoc modo. Rationalis est, quae per numeros fit nota: uerùm haec non est uera definitio rationalis: sed eius accidentis: nam si exempli gratia rationales proponunt, quadratorum à rationali cubitali descriptorum. nouimus quot palmorum aut digitorum unaquaeque sit: unde ex accidentibus eam appellamus rationalem, per numeros cognitam. Differt autem rationalis à data, quòd rationalis quidem omnino sit data: data uerò non necessariò sit rationalis. nam rationalis quantitate & qualitate manifesta est: data uerò quantitate & magnitudine tantum: sunt enim quaedam irrationales datae. Euclides inquit irrationale quadratum à proposita recta descriptum. Vbi nominatur proposita recta ea, quae principium est mensurarum, & tanquam regula ad dimensionem longitudinis, positione quadam à nobis est assumpta. Vt si quis proponat quantum sit interuallum inter duo pro posita puncta: ille nihil ratione dignum quaeret, quot sint pedum & cubitorum: necesse esset nos petere ab ca, quae exhiberetur quantitate cubitum uel pedum, atque cum uteremur illa proposita rationali linea recta: inquiremus propositum interuallum, an esset omnino mensura rationalis.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 24","label":"24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/24"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 26-2","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/26-2"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}