{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 26-2","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 26-2","ref":"26-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/26-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/26-2.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"Sunt autem dimensionum in magnitudinibus, quae certas magnitudines exacte metiuntur genera ista. digitus, palmus minor, palmus maior, pes, ulna, seu cubitus, passus, orgya: mensura minima uerò omnium est digitus. Diuiditur uerò in partes, dimidiam scilicet, tertias, & reliquas. Sunt autem & aliae mensurae ab aliquibus excogitatae. istae scilicet, Passus, Acaena, seu pertica, Plethrum, lugerum, Stadium, Milliare. Schoenus, Schoenus persica, et Schoenus graeca, caeteraeque his similes. Vocabula Geodaetica. Vnc paucis aliquid dicemus de ijs quae sub geometricam cadunt dimensionem. haec enim illis sunt propria: & doctrinae huic conuenientia. atque primum quoniam dictum est de differentia Geometriae, & Geodaesiae. sciendum quod geometria uel potius geodaesia constet: ex climatibus, scopulis, lineis, & angulis: & recipit certa genera, species, & Theoremata. Lincae itaque si sumantur iuxta localem positionem: nominantur climata: et uenti: atque sunt quatuor potisfimum climata: Ortus, occasus, septentrio et meridies. Nomidibzy G Google Nominantur uero climata: tanquam à cardinibus terrae habitationisque mundi. ortu, occasu, septentrione, et meridie: quia particularium regionum latera: sunt his cardinibus subiecta. uocantur etiam uenti & aëres, quasi à uentis qui à iam dictis flant cardinibus. hoc est Apeliote, Zephyro, borea, & noto. Itaque perinde erit siue à cardinibus, siue à uentis: latera nominemus alicuius regionis. Veruntamen consuetudine est receptum ut orientale & occidentale latus alicuius regionis nomina habeant à cardinibus: reliqua uero duo latera à uentis quorum alterum septentrionale scilicet nominamus boreum meridionale uero notium: unde etiam uenti flant boreus & notius seu auster omnibus hominibus cogniti. Apeliotes uero & Zephyrus non sunt adeo cognitiuenti sic etiam climata. Ortus quidem & occasus sunt manifesti omnibus: unde etiam ab ijs & non à uentis cognita fiunt regionum latera: non autem septentrionale et meridionale: propterea quod non eadem ratione omnibus hominibus sint nota: sed à uentis ut diximus. atque haec de his satis. Scopulus uero unus est. scilicet punctum quod sumimus. Sciendum etenim quod in dimensionibus rerum, puncti loco sumamus lignum fixum, hoc est punctum: à quo dimensionis initium facimus. siue sit lignum aliquod fortuito sumptum: cui alligamus funem uel schoenum decem ulnarum, loco uero lineae: ipsum funem: & pro superficie, ipsum planum: aut loci aream. At lignum illud fixum diuidi nequit: sicuti & punctum natura diuisionis expers est, quidam scopus lum appellant. siquidem in initijs regionum constituendis: solemus petras acutas, aut fossam seu sulcum, aut laurata, hoc est, uias publicas ponere tanquam in conspectu sita. Sunt autem lineae decem: Recta, aequedistans, basis, uertex, crura, aut latera, diagonius, perpendicularis, quae etiam ad angulos rectos ducta appellatur: subtendens, perimeter, diameter.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 25-2","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/25-2"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 27-2","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/27-2"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}