{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 29","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/29.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Principium est primus omnium eorum quae sequuntur terminus cetiam principium consueuerunt iominare saepenumero: uniuersum illud quod omnia e singula continet, nam anima continet naturae efficatiam, eamque perficit: natura uero corporum motum: & ante haec, mens metitur periodos animae: & mentis uitam, id quod unum est & ens dicitur a philosophis. quia illudens & unum omnium rerum mensura est. Sicuti in geometricis solidum corpus terminatur superficie, superficies linea, & haec ipsa, puncto: quod quidem punctum omnium est terminus. In circulo recta per centrum ducta, appellatur diameter: in sphaera uero axis: in quadrato diagonalis. Septem dicuntur esse species trigonorum, uel etiam, parallelogrammorum. quod si rhombus moueatur: potest fieri quadratum, sin uero moueatur rhomboeides, fiet quadrangulum oblongum. Ex omnibus figuris planis rectilineis: solum qualratum latera habet omnia aequalia: & omnes angue los rectos: ideoque etiam dicitur praestantißima, unde etiam Pythagorici diuinitati eam aßimilarunt: quod habeat perennem & fixam conditionem: quae uim nim & potentiam imitetur perenne subsistentis aequalitatis, & rectitudinis. quia motus inaequalitati, status aequalitati conuenit. Post unum tres sunt substantiae finitum, infinitum, & mixtum: & per haec, spes linearum, angulorum, figurarum subsistunt. nam finito correspondet circumferentia, angulus circumferentialis, & circulus, in figuris planis, sphaera in figuris solidis. Infinito respondet proportionaliter rectum, idque per omnia haec, quae nunc posuimus: proprie in unoquoque est imaginandum. sicut & mixtum in omnibus hisce est. Sciendum quoque quod in omni geometrico theoremate, sint sex quae adsumuntur capita. Propositio. Explicantio dati, Explicatio quaesiti, quem graeci dioρισμὸν καὶ προδιωρισμὸν appellant. Delineatio, Demonstratio & Conclusio. Propositio etiam diuiditur in subiectum & praedicatum: atque ex subiecto fit explicatio dati, ex praedicato uero explicatio quaesiti. Sciendum & hoc quod in hac propositione: Homo est animal: subiectum quidem sit secundum philosophos Homo: praedicatum uero animal: sed in geometria propositio sumitur uel ut theorema, uel ut problema. loco quidem subiecti sumitur datum loco praedicati quaesitum. Geometriae principia diuiduntur in axioma, hypothesin, & postulatum. quae uero principia sequuntur: ea diuiduntur in problema & theorema. Axioma est quando id quod proponitur notum est discenti: & per se fidem facit: atque principij loco sumitur.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 28.5-7","label":"28.5 to 28.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/28.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/28.5"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 30","label":"30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/30"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}