{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 31","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/31.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Accedit praeterea hoc, quod causas mathematicus inuestiget & contempletur, affectionum omnium quae fiunt circa uisum, quare ea quae conspiciuntur non qualia aut quanta reuera sunt: talia aut tanta ex quouis interuallo, & quauis distantia appareant. inquirens etiam proportiones quas inter se habent: & falsas imaginationes positionis situs, atque ordinis faciendo. interdum quidem in coelo & aëre: nonnunquam etiam in speculis & omnibus corporibus politis atque diaphanis, similibusque corporibus. Ad haec uidebant necessum esse, ut Mathematicus sit geodaeta & Logisticus. Denique circa causarum explicationem mathematicum uersari debere, quare concinnus sit sonorum tonus. totiusque melodiae compositio apta: quatenus haec corporea & sensibilia dicuntur & sunt: atque ad extremam sensibilem referuntur materiam. Mathematica est scientia contemplatiua, ratione & sensu utens ad rerum subiectarum cognitionem atque traditionem. incipiens à puncto & linea, ac ascendens ad coeli & totius uniuersitatis contemplationem. Mathematicae partes sunt uariae. uerum principaliores & priores ac magis uniuersales sunt duae Arithmetica & Geometria. quae uero circa res sensiles uersantur sunt Logistica, Geodaesia, Optica, Canonica, Mechanica, Astronomica. Neque uero ars instruendi acies militaris, neque etiam architectonica, neque uulgaris musica, aui quae circa lumina & apparentias uersatur: aut ea quae communi nomine & uulgari Mechanica appellatur ut quidam existimant partes mathematicae sunt. Verum propius quaedam accedunt ad disciplinas mathematicas ut Arithmeticae, propinquae sunt Logistica & Canonica. quia secundum rationes & proportiones ita progredimur in multitudinis explicatione. Geometriae uero cognatae sunt Optica, & Geodaesia. Ambabus principalioribus participant ipsa quae appellatur Mechanica, & Astronomia. Atque haec de his. FINIS. LEXICON MA","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 30-2","label":"EX ANATOLIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/30-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/30-2"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 32","label":"THEMATICVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/32"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}