{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 33-2","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 33-2","ref":"33-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/33-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/33-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/33-2.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"appellantur uero Coluri, quia partes quaedam horum circulorum non conspiciuntur, siquidem reliqui circuli motu & conuersione mundi, integri uidentur, sed quaedam partes colurorum circulorum non sunt conspicua, eae scilicet, quae sub horizonte, uersus antarcticum circulum absconduntur. Describuntur autem hi circuli per puncta solstitialia, & in partes quatuor diuidunt circulum per media signa. Meridianus circulus est qui per polos mundi, & punctum uerticale, seu uerticem describitur, ad quem cum sol peruenit, medium dierum & medium noctium efficit. atque hic circulus immobilis in mundo est, & eundem situm occupat in tota mundi conuersione. Verum hic circulus in sphaeris stellis insignitis non describitur, quia immobilis est, & nullam recipit uariationem, sed quo ad sensum ad stadia trecenta idem manet meridianus: sed si exactius & ratione ipsa ad amußim uelimus inquirere: tum è uestigio facta progreßione, uel in ortum, uel in occasum mutatur: & fit alius meridianus. Profectione enim instituta, uel in septentrio nem, uel meridiem, etiamsi ultra decem millia stadiorum conficiantur, idem manet meridianus sed ab ortu in occasum proficiscendo diuersi obseruantur meridiani. Horizon talis circulus est, qui manifestam coeli par tem, ab occulta distinguit, & totam mundi sphaeram diuidit in duas partes aequales. ita ut dimidia sphaerae pars sit supra terram: & dimidia pars infra terram. Sunt uerò duo horizontes, unus quem sensilem nominant, alter uero ratione & mente perceptus, quem rationalem quidam appellant. Sensilis horizon est, quem uisus noster in termino uisionis circumscribit, qui diametrum maiorem non habet quam ad duo millia stadiorum. Rationalis horizon uero est, qui ad sphaeram stellarum fixarum se extendit, & diuidit totum mundum in duas partes aequales. Verum non in quauis regione uel etiam urbe: idem est Horizon: sed quò ad sensum, fere ad stadia quadringenta: permanet idem horizon: unde etiam longitudines dierum, & clima ipsum, denique omnes apparentiae eaedem permanent quod si uero numerus stadiorum augeatur, facta mutatione habitationis: alius fit horizon differens secundum clima: postremò omnes apparentiae mutantur. Haec autem ultra quadringenta stadia mutatio, et pro fectio, consideranda: & facienda est in septentrionem & meridiem. quia omnes quicunque sub eodem parallelo habitant, etiamsi decem millibus stadijs, hoc est infinito stadiorum numero ultra distent: horizon quidem erit mutatus, sed clima non mutabitur: neque etiam di uersae fiunt apparentiae. Veruntamen dierum initia & fines ijs, qui sub eodem habitant parallelo: non erunt eodem temporis momento. quod si uerò quis ad amussim & ipso rationis examine scrutari uelit: quouis mo mento in quamcunque partem mundi, mutabitur horizontis situs & clima, & omnes apparentiae uariae buntur. Sed & hic circulus in sphaeram ipsam non adhibetari hanc maximam ob causam. nam reliqui circuli omnes circumacto mundo unà rapiuntur ab ortu in occasum, motu ipsius mundi.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 32-2","label":"32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/32-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/32-2"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 34","label":"34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/34"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}