{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 41","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/41.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"quod per hanc doctrinam, inueniamus rectitudinis rationem: & eius quod ad harmoniam est formatum. Vocant etiam Canonicam & illam perceptionem tibiarum, & aliorum instrumentorum: quamuis haec non sint Canonica. sed quia pauci quidam illis accommodant theoremata, etiam haec nominatur canonica. Quare potius instrumentum Canon appellatur à doctrina canonica quam e contra. Canonicus uerò est uniuersaliter Harmonicus, qui uerba facit de eo quod ad Harmoniam est formatum. Differunt autem Musici & Canonici, quod dicantur illi Harmonici, qui à sensuum iudicio initium faciunt. Canonici uerò Pythagorici Harmonici. sed generali uocabulo omnes sunt Musici. Doctrina autem Canonis est facta ex ijs, quae à Mu sicis traduntur: & ex ijs, quae à Mathematicis assumuntur: quare hypotheses canonicae doctrinae sic posset aliquis definire: quod uersentur in scientia Musicae, & numerorum, atque Geometriae. Partes etiam Harmonicae sunt septem. prima de phtongis, deinde altera de interuallis, tertia de generibus, quarta de Systematibus, quinta de tonis, sexta de mutatione, septima de Melopocia. Sonus est concinnus uocis casus ad unam extensionem. Interuallum autem est, quod continetur duobus sonis, acumine & grauitate differentibus. Genus, est certa quatuor sonorum diuisio. Constitutio est, quod constat ex interuallis pluribus unoTonus, est quidam uocis locus, systematis capax, latitudine carens. Mutatio est similis alicuius in dißimilem locum transpositio. Melopoeia, est usus harmonicae tractationi subiectorum, ad decorum propositi argumenti. Primus autem antiquorum, qui perfectum Systema constituit, eius quod ad Harmoniam formatur: fuit Pythagoras Samius. is enim in adytis Regum Aegyptia corum, ueterem Orphei lyram septem chordarum cum inuenisset: quam Terpander ex Lesbo, cum in Aegyptum uenisset, in abdytis illis reposuit: postquam cum sapientibus sacerdotibus Aegypti, suos contulisset sermones: ut Aegyptiorum quoque sapientiam teneret atque tractaret: cum diligenti studio incumberet sectioni Ly rae: & secundum quas rationes atque proportiones illa esset secta: si quispiam alius, tum maxime Pythagoras singulari acumine & iudicio comprehendit. Quare Pythagoras primus fuit, qui perfectum systema eius, quod ad harmoniam est formatum constituit: quod quidem systema, factum est ex duabus Lyris octo chordarum: uel quod idem est, ex quindecim chordis. Sed quia in perfecto systemate eius, quod ad harmoniam formatur: uel quod idem est in sensuali harmonia instrumenti alicuius. non solum phtongi, sed & interualla, atque genera, mutationes etiam & toni consyderantur. idcirco necesse omnino erit de unoquoque horum prius pauca quaedam explicare. atque ominium primo loco de phtongo.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 40","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/40"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 42","label":"42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/42"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}