{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 42","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/42.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"quia phtongus est primum principium huiusmodi harmoniae: sicuti unitas numeri, & punctum lineae: atque instans seu momentum, principium est temporis. Atqui rursus phtongus, & alia omnia in qualitate uocis consyderantur: cuius localis motus differentiae sunt duae. una quidem continua, quae obscure facit suas remißiones & intensiones, atque sensui nunquam uidetur usque ad silentium consistere. altera uero interuallis constans, quae contrarie mouetur, quam contitinua. uel quae remißiones & intensiones obscuras quidem facit: sed tensiones omnino apertas atque manifestas. Continua itaque est quaedam rationalis altera uero interuallis constans melodica. Est autem epitasis, continuus uocis motus à loco grauiore ad locum acutiorem. Anesis uero similiter est motus uocis, continuus à loco acutiore ad grauiorem. horum uero est acutum & graue. uerum acutum quidem ipsius intensionis, graue uero remißionis. Tasis uero est mansio, & status uocis. uel quod idem est aequabilitas uocis motus localis, uel idem uocis motus localis. Tum enim nos dicimus uocem stare: quando ipse sensus noster iudicat: & neque ad acutum, dibzy G Google tum, neque ad graue tendit: sed in una eademque tasi, uel tensione permanet. Videtur autem uox hoc facere in eo dum modulamur. nam mouetur in eo, quod faciat interuallum. consistit uero in phtongo: unde etiam phtongi appellantur taseis. Est itaque phtongus psophus, hoc est, & psophus affectio aëris percußi: primum & generalißimum eorum: quae auribus percipiuntur. Vel phtongus est uocis casus concinnus, ad unam tensionem. uel uox interuallo constans. haec enim apta & idonea ad cantum. huic uero definitioni addita sunt haec, ad unam tasim: quia totus cantus, est casus ad multas taseis: imò tot, quot ipse cantus in se habet secundum systema. Phtongus autem cum sit una aliqua minima pars cantus: idcirco etiam necessario unicam tantum, quae in eo fit tasim seu tensionem habet. Vel phtongus est tasis uocis concinna. Concinna uero nominatur: propterea quod poßit acuta uoce inueniri acutior: graui grauior: & eadem illa uox erit media. idcirco etiam phtongus esse dicitur: non omnis uox, neque etiam omnis uocis tasis, sed tantum tasis concinna. ut hypate, mese, nete, & consimiles reliquae uoces. uel ut apertius dicamus. Phtongus est unius chordae quaedam, ut nunc uocant resonantia. Sunt autem natura quidem infiniti phtongi: potentia uero, uel quod idem est, ipsa in instrumento resonantia, & ordine, in unoquoque genere secundum Ptolemaeum quindecim. Atque ex his alij sunt stantes seu fixi: alij uero mobiles. Sunt autem fixi, qui non mutantur in generum differentijs: sed permanent in una tasi. Mobiles uero qui contrarium patiuntur. nam in generum differentijs mutantur: neque in una eademque permanent tasi. Ex fixis etiam quidam sunt barypycni, quidam uero apycni.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 41","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/41"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 43","label":"43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/43"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}