{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 45-2","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 45-2","ref":"45-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/45-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/45-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/45-2.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":156,"text":"Procrusmus autem sit, quando eodem phtongo bis sumpto, iuxta cantum organicum: medius acutior phtongus similiter secundum cantum organicum assumitur: atque hic quoque non simpliciter, sed uarie fit, immediate & mediate: sicuti & prolemmatismus fit. Eccrusmus uero fit, quando eodem phtongo bis sumpto, iuxta cantum organicum: medius grauior phton gus similiter assumitur iuxta cantum organicum. qui & ipse non simpliciter fit, sed uarijs modis, uel imnaediate, uel mediate: sicuti & Eclemmatismus fit. Compismus autem fit, quando eundem phtongum, saepius quam semel iuxta organicum cantum assumimus. Sciendum uero est quod communem illam formationem ex compositione melismi & compismi, nonnulli appellent teretismum. Diastole denique sumitur ex cantu & pulsatione: quae etiam pacat, & distinguit, ea quae producuntur, ab ijs quae inferuntur. Neque uero illud ignorandum est ijs, qui studiosi harum sunt rerum: quod ex praedictis duodecim ipsius cantus nominibus: prolepsis quidem & eclepsis, et prolemmatismus, & eclemmatismus, & melismus, sint cantus musici. sed procrusis & ecrusis, & procrusmus, & ecrusmus, atque compisinus, sint organici cancantus: denique teretismus, sit communis, musici & organici cantus.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/44"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 46.1-4","label":"46.1 to 46.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/46.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/46.1"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}