{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 46.5-8","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 46.5-8","ref":"46.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/46.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/46.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/46.5.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Nam constare ex interuallis & phtongis: commune etiam est: cum eo quod diarmonia caret: ita ut ad recte factam cantus constitutionem: pertineat potißimum, maximamque uim habeat compositio. atque hanc eius esse proprietatem existimandum erit. uerum musicus cantus differet à lexi. quod musicus cantus utatur, motu uocis, qui interual lis constat. à cantu uero: qui harmonia caret atque errores in se habet: differentia compositionis interualle vum. atque haec sint dicta de cantu. Melopoeia uero est usus eorum: quae harmonicae doctrinae subijciuntur: et accommodatio uniuscuiusque subiecti ad suum proprium: uel est potentia, quae confirmat cantum: & perficit cantum. Melopoeia uero alia quidem est hypatocidis, altera mesocidis, tertia Netocidis: quae distinguuntur secundum praedictas à nobis proprietates. Partes uero eius sunt tres. Assumptio, mixtio, & usus. Sumptio uel assumptio quidem est, per quam musico licet cognoscere: à quo uocis loco, interuallum sit sumendum. Vtrum hypatocides, an uero aliquod aliud ex reliquis. Mixtio uero est, per quam uel phtongos inter se, uel uocis locos concinnae accommodamus: uel etiam genera melodiae, uel modorum constitutiones & systemata. Vsus est aliqua melodiae ipta tractatio. Huius species rursus sunt quatuor. Ductio, ploce petheia, & tone. & Agogae species tres, recta, reflexa et curua, atque circumferentialis. Recta itaque est, quae per continuos phtongos facit intensionem. reflexa uero: quae per synnemena quidem intendit: uerum per diczeugmena remittit, uel e contra. atque hanc quidem etiam in mutationibus consyderamus. Ploce uero est, quae unum tonum extendit per interualla hyperbata aut phtongos duos uel plures & uel grauia horum uel acuta, prius ponit & ordinat: atque cantum sic conficit. Petheia est pulsatio saepius in uno tono repetita: per quam etiam cognoscimus, quos phtongos recipere debeamus, & quos omittere: & quoties unumquodque horum et à quo incipiendum denique desinendum. atque haec etiam constituit certam consuetudinem & morem receptum. Tone uero est mansio facta una prolatione per aliquod tempus. uel quando in eodem sono plura uerba canuntur.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 46.1-4","label":"46.1 to 46.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/46.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/46.1"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 47","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/47"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}