{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 5","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/5.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Non rectilinei anguli solidi dicuntur, qui se hoc modo non habent: ut sunt conorum superficies. De figuris planis & solidis earumque differentijs. Caput IIII. Igura est quae termino. uel terminis contineStur, uel quod fine aut finibus clauditur & ita aliquid dicitur bene esse formatum. Aliter etiam figura dicitur extremum quod à figurante clauditur. dicitur autem χῶμοι α γῆμα, quòd sit inclus sum uel includens. differt autem continens ab extremo, quod punctum etiam poßit esse extremum, non autem figuram facere. Termini figurarum sunt superficies & lineae. nominantur uero ὄροι termini: quod aliquousque limitent, & terminent figuram: hoc est fines & extremitates figurarum indicent. Figurarum generales differentiae sunt hae. aliae sunt planae, aliae solidae. Planae figurae sunt: quae omnes suas lineas habent in eodem plano: solidae uerò, quae non omnes suas lineas in eodem habent plano: Figurae etiam in superficiebus descriptae, quaedam sunt incompositae uel simplices, quaedam compositae. simplices sunt quae ex lineis compositae non sunt: compositae, quae ex lineis constant. Compositae etiam figurae in superficiebus, quaedam ex eiusdem generis partibus componuntur: quaedam ex alterius generis partibus.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 4","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/4"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 6","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/6"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}