{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 7","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/7.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":139,"text":"Omnis circumserentia respectu eius quod continetur, nominatur caua; eius uerò quod alterum continet conuexa. Meniscus est figura duabus circumferentijs contenta: uel excessus concaui & conuexi, duorum circulorum idem centrum habentium: uel denique est figura duabus contenta circumferentijs, quae ex ijsdem partibus habent sua concaua. Corona est figura duabus conuexis circum ferentijs contenta. aut excessus duorum circulorum ex eodem existentium centro. Pelecis aut securis est figura quae quatuor continetur circumferentijs, duabus cauis, & duabus conuexis. Vt autem in genere dicatur, figurarum planarum quae circumferentiales dicuntur numeris pronunciari & effari non potest: taceo figurarum illarum quae in superficiebus describuntur. Figurae planae rectilineae aliae sunt trianguli uel trilaterae, aliae quadratae, aut quadrila terae: aliae denique in infinitum usque multorum angulopum, aut multorum laterum. Triangulus est figura plana, quae tribus continetur lineis rectis, & tres habet ana gulos. Sunt autem triangulorum aut trilaterarum figurarum generalißimae species sex.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 6","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/6"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 8","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/8"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}