{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 9","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/9.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"E parallelogrammis, rectangula dicuntur contineri lineis rectis angulum rectum continentibus, quia ex parallelogrammis, quae aequalibus lateribus continentur, maximum est illud, quod rectos habet angulos, infinitus enim est numerus illorum, quae uero parallelogramma propter latera, quae ea continent, minora fiunt & diuersitatem habent quo ad aream: quod uero angulum habet rectum erit maximum. Cum itaque semper inueniantur acuti minores id circo qui uolunt dimensionem facere. barum figurarum, terminum & substantiam posuerunt anguli recti considerationem. Omnis uero parallelogrammicorum, quae circa diametrum sunt, unum parallelogrammon cum duobus complementis uocetur gnomon. Vniuersaliter uero gnomon est omne id quod assumit quoduis conueniens: aut figura quae id quod aßumpsit totum simile facit & quòd assumpsit. Praeter dictas figuras quadrilateras, quaedam nominantur trapezia, quaedam trapezoeidea .i. speciem trapeziorum habentia. Sunt autem Trapezia, quae duo tantum latera habent aequedistantia. Trapezoeidea uero quae non habent latera aequendistantia. ex trapezijs alia sunt aequi crura, alia scalena. aequicrura sunt, quae latera non aeque distantia habent aequalia.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 8","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/8"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 10.1-4","label":"10.1 to 10.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.1"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}