{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oratio de disciplinis mathematicis 9-2","citation":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 9-2","ref":"9-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/9-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/9-2.md","author":{"name":"Konrad Dasypodius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius"},"work":{"title":"Oratio de disciplinis mathematicis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"In aequales autem rationes, aliae quidem sunt multiplices, aliae uero superparticulares: sunt denique rationes quae neutrales existunt. Eodem modo sunt rationes minoris inaequalitatis sub super particulares: uel neutrales. Habent uero hae rationes certos quosdam terminos. nominamus autem terminos: ea quae eiusdem uel generis uel speciei sunt: atque in ipsa assumuntur comparatione. uel inter se conferuntur. quorum alter appellatur & est antecedens: alter uero consequens. Adhaec ratio multis sumitur modis: quia est ratio permutata, euersa, postea compositio rationis: diuisio rationis: conuersio rationis: & exaequata ratio, de quibus tradit Euclides. Proportio uero est rationum similitudo: ut eadem rationum collatio: quae uel est ordinata, uel inordinata. Praeterea proportio quoque dicitur uel coniuncta, uel dißiuncta. coniuncta uel contigua proportio, ad minimum in tribus consistit terminis. Deiuncta uel disiuncta ad minimum terminos habet quatuor. quan quam & continuata proportio, quodammodo in tribus consistat terminis: dum medium bis sumimus. Sciendum tamen quod decem sint numerorum proportiones: quarum prima appellatur Arithmetica, cuius proprium est, ipsa circa multitudinem in exceßibus similitudo eadem: Altera uero Geometrica, cuius proprium est eadem circa rationum in exceßibus similitudo. Tertia Harmonica: quando est ut maior ad minimum, sic differentia maiorum, ad differentiam minorum. Quarta quae harmonicae proportioni est contraria: ut se habet maximus terminus ad minimum: sic se habet minorum differentia: ad maiorum differentiam.","prev":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 8-2","label":"THEMATICVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/8-2"},"next":{"citation":"Oratio de disciplinis mathematicis 10.1-2-5","label":"10.1 to 10.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/10.1-2"},"credit":{"text":"Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}