{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Monastica 3.2.76-88","citation":"Konrad of Megenberg, Monastica 3.2.76-88","ref":"3.2.76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/3.2.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/3.2.76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/3.2.76.md","author":{"name":"Konrad of Megenberg","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-of-megenberg"},"work":{"title":"Monastica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Sicut autem gravitas se habet ad centrum mundi, sic virtus moralis se habet ad centrum, quod est medium virtuosum. Nichilominus oportet scire, quod cum certitudo sit quedam indeclinabilitas ab ordine vel a statu rei, ipsa non dicitur univoce de certitudine virtutis intellectualis et moralis et nature. Certitudo enim virtutis intellectualis est indeclinabilitas a veritate. Certitudo vero virtutis moralis est indeclinabilitas a bonitate, et certitudo nature est indeclinabilitas a statu et ordine suo, et sic secundum istam racionem communem indeclinabilitatis fit comparacio in hiis tribus. Sed quamvis hec subtilium sint virorum, nichilominus per eandem racionem probabo virtutem intellectualem cerciorem esse quacumque virtute morali, quia cum medium virtuosum sumatur in comparacione ad nos, oportet, / quod sapiens determinet ipsum, quo determinato non virtuosus operabitur frequenter ad ipsum et sic generabit in se ipso habitum vere virtutis . Ad quod medium postea virtus generata indeclinabiliter ducit. Sed tu sumes sapientem aut pro prudente aut pro eo, qui omnem virtutem intellectualem habet, aut pro eubulo et synetho. Non enim poteris sumere prudentem pro virtuoso morali, quia tunc virtus moralis precederet invencionem medii sui. Cum ergo virtus moralis sit certa de medio propter virtutem intellectualem, sequitur, quod ipsa magis sit certa. Et certum est, quod virtutes intellectuales docentes nos cognoscere verum docent nos co gnoscere bonum et videre; que visio boni principium est in nobis virtutis moralis. Quapropter hoc dicit Averroes, quod necesse est philosophum esse virtuosum in omni genere virtutis; est enim fortis, quia scit mortem necessario imminere ex necessitate materie; sed hoc scit per naturalem scienciam. Est largus, cum sciat vilitatem pecunie, scilicet quia splendor eius formam consequitur cecam, et hoc iterum docet sciencia naturalis. Similiter posset in aliis induci.","prev":{"citation":"Monastica 3.2.59-75","label":"3.2.59 to 3.2.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/3.2.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/3.2.59"},"next":{"citation":"Monastica 3.2.89-99","label":"3.2.89 to 3.2.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/3.2.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/3.2.89"},"credit":{"text":"Konrad of Megenberg, Monastica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000648.zip","quality":"proofread"}}