{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nive 11","citation":"Konrad Samuel Schurzfleisch, De nive 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/11.md","author":{"name":"Konrad Samuel Schurzfleisch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch"},"work":{"title":"De nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"sibus in nive somnus obrepit, sine sensù doloris obstupescere ac lipremum diem obire videntur, aliqui etiam hoc augurantur, quod montes nivibus tecti perpetuis optimorum metallorum feraces sint non tantùm quia nix halitus metallicos fortiùs intrà suâ frigiditate comprimat, sed & quia aliquid innatae caliditatis habeat. KIIQ. 3. An in infima aeris regione Nix quoque generari possit? Nubes uti pendent, itagigni oportet nivem, illae ergò cùm non semperin media regione pendulae sint, sed & in infima; vix dubium esse potest, nivem in infima regione posse excitari. Nam aeris globô undique infinitis corporibus refertô supra ipsos montes non tantùm, sed & in media montium minus editorum parte (quae infallibili indiclo est regionis infimae) librari observantur. Non igitur impossibileest, quin nubes istiusmodi resolutae & frigore ambiente in descensuconstrictae nivem fundant in infimâ regione, quamvis nec diffiteamur inferiores regiones magnitudine quandoque variare. Media certenon eâdem semper pollet quantitate, sed nunc pro diverso radiorum solis jactum majore, nunc minore. Sic aestate ob radios recos altiùs reflexos, infera regio major est. Tempore hyemis ob oblique reflexos minor est: Autumnô & vere utraeque reg: quasi in aequâ lance positae sunt, atque tùm mediocris regionum quantitas constituitur, propter radios ex parte oblique, ex parte rectè cadentes. Sed haec obiter. XIII. Q. 4. An qualiscunque remissio frigoris argumento sit mox casuramnivem? Praeter indicia alia, quae nivis casum praenunciant, remissio aeriss. tepor quidam est, qui nivem praestò esse indicat; ratio istius rei non ineptè arcessi potest ex nubis nivalis, quae supra nos pendet, conditione. Nam dum nubes pendula manebat, frigidus quoque spiritus in aere perseverabat. Quum verò nubes decidit & in descensum in particularum ac floccorum nivalium duritiem constringitur, constrictu illò frigus quasi opprimitur. Quò etiam facerevidetur actionum solarium constitutio. Casu enim nivis libera actio solis (licet infirmior) redditur, quae tamen prius nube frigida & densa interposita tanquam obstaculo â superficie nostrati arcebatur. Nec improbabile videtur, eò quippiam etiam facere nivis tumorem, quò frigus quasi siccum dissolvitur, nec praetereunda hîc sunt benigniorum ventorum spiramenta, quae ut plurimùm nivium casum comitantur.","prev":{"citation":"De nive 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/9"},"next":{"citation":"De nive 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/12"},"credit":{"text":"Konrad Samuel Schurzfleisch (with Johann Georg Hofmann), De nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive","quality":"ocr"}}