{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nive 15","citation":"Konrad Samuel Schurzfleisch, De nive 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/15.md","author":{"name":"Konrad Samuel Schurzfleisch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch"},"work":{"title":"De nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Singularem ἐrgὸ σύμπάθειαν sub esse profitemur, quòd frigida corpuscula ad se extrahat, v. g. ex pomis conglaciatis atomos frigidas. Natura enim praescribit, ut simile semper uniri appetat simili. Sic & nix pręstat, ut frigore vitiata membra impositione frigidae aquae nivalis sanentur, & simile â simili (praevalent enim in nive particulae frigidiores) extrahatur. sil XA. Q. 10. Cur ex nivibus facilè contrahantur tumores gutturis? Experientia prodidit quarundam nivalium aquarum potu homines reddi gutturosos, ac in collo aliisque non rarò partibus inusitatas eminentias acquirere. Praetereà non pauci tradunt, aquas niatasscorbutum excitare. Caeterùm quod tumorem illum gutturis atinet, vix effugere possumus, quin dicamus illum excitari ab adharentia materiae terrestris & crudae. Non mirum ergò est Alpinos, Noricos, Rhaetos & similes hôc tumorum malô infestari, quando cum aqua nivatâ particulas has terrestres & crudas imbibunt, quae sanenon facilè resolvuntur, sed concrescunt, quo & facere dicunt nivium salem, quem exindè constare ajunt, quòd cerevisia, quae è nivatis aquis coquitur, ad salsedinem vel ad amarorem potiùs declinet. X QII. Cur malum ex nive contractum, nive aut frigida qualitate expellatur? aR. Si enim statim calida adhiberentur, reliquus ille calor languidus planè dissolveretur. β. quia calor magis intrò cogit hostem, ut ita frigida se fortiùs muniant adversus externum calorem, yquia simile à simili evocatur. δ. quia calor ambiens, dum frigidas partes nimis invadit, & tamen expellere nequit, tandem ad putredinem corpus disponit. s. quia sic planè stupor sensui inducitur. (. quia sic pugnâ nimiâ calidorum & frigidorum corpus conficitur. i, quia & frigus per accidens poros compressos solvit, imprimis si simile illud sit, cui applicatur frigidum. Tùm enim magis exhalat corpusculum frigidum, si à simili provocatur, quàm si â dissimili. XXI. Q. I2. An ex nive futurae aestatis felicitas ac fertilitas colligatur? α. quia nix optimos terrae halitus exhalantes comprimit, ac in substantiam terrâ nascentium convertit. β. quia noxia constringit facultate quadam narcoticâ. y. quia adversus nimium frigus externum fruges asserit. δ. vitiosa aeris effluvia arcet. s. radices vegetabibiles suo intimo sinu fovet. e beneficio salis â putredine asserit, imò & eâ vi pollet, ut ex parte calefaciat.","prev":{"citation":"De nive 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/14"},"next":{"citation":"De nive 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/16"},"credit":{"text":"Konrad Samuel Schurzfleisch (with Johann Georg Hofmann), De nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive","quality":"ocr"}}