{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nive 3","citation":"Konrad Samuel Schurzfleisch, De nive 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/3.md","author":{"name":"Konrad Samuel Schurzfleisch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch"},"work":{"title":"De nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Ipsa etiam natura exclamat & divinitatis aemulus color in nive, praestare ut causas naturales introspiciamus, quàm ut à solâ coeli contemplatione pendeamus; Significationes quippè coelestes ita magnifaciendae sunt, ut causis terrestribus respondeant; Sed ad rem! I. Verùm enim verò eorum, qui nivem considerant, rationes loquendi diversae ut plurimùm sunt, re ipsâ tamenn eôdem recidunt. Quò facit illud Aristotelis, quando conceptus apud homines, ait, unos eosdemque esse, vocibus solùm diversitatem prae se ferentibus. Graeci nivem vocant χιόνα, quod à χεω est, quasi χεὼν dicendum foret; Undè & apud eos χιονώδη loca dicuntur, quae nivosa, hoc est, perpetuâ nive tecta sunt. Latinis Nix dicitur, quod nomen primô Latine loquentium usû frequentatum esse sub notione Nigs tradunt. Posteâ v. huic vocabulo robur accessisse conjectant, ut diceretur Ninguis. Undè & apud Lucretium vox ninguis pro Nive legitur. Tandem factâ literarum ἑυμεταβόλων trajectione & ejectione vox nivis orta creditur, nisi à Graeco νίφω, quod ningere, itemque madefacere significat, accersenda orgo sit. Ebraeis 3)u salutatur quae vox hodiè & Arabibus usitata est. Aethiopes Nnr) ex quibus id haud abs re suspicari plarique solent, primam nivis significationem â sensu albedinis natales accepisse. Hinc & hodiè apud Ebraeos avumι & nivescere & albescere significat. Quam obrem & ipse Rex Sanctus phrasin Sanctam N Jv de se Psalm: LLenunciat, in quem locum confer: Viccars in decapl: in h. I. Ad eundem modum Latini â nive niveam formam exactè & purè albam interpretantur. Nec abludunt Graeci, quibus νιφοεις, pro niveo, hoc est, albo accipi suevit, imò & χιονώδης apud eos M dem candorem in modum nivis exprimit, quomodò & χιονόω significationem dealbandi infert. Sed leviora haec sunt, quàm ut nobis prolxiioribus esse liceat, meditamur ergò ipsam rei considerationem & nivis naturam distinctis propositionibus, ac quaestionibus explanandam suscipimus. Te quem laudant ignis, grando, Nix, glacies, Spiritus procellarum, quae faciunt verbum tuum, Psalm. CLXVIII. submissè rogamus nobis, de Nive disserentibus, gratiam impertias, ut ita materiam habeamus, in quâ opera tua admiremur!","prev":{"citation":"De nive 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/2"},"next":{"citation":"De nive 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/4"},"credit":{"text":"Konrad Samuel Schurzfleisch (with Johann Georg Hofmann), De nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive","quality":"ocr"}}