{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De nive 6","citation":"Konrad Samuel Schurzfleisch, De nive 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/6.md","author":{"name":"Konrad Samuel Schurzfleisch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch"},"work":{"title":"De nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Undè non mireris, quòd non unô & eôdem momentô universus globus nivalis delabatur. Uti enim natura aliquid perficit, ità ad nos mittit, perficit autem nivem pedetentim & cum successione quâdam. Ergò uti generatur successivè, ita successivè quoque delabitur. De industria autem diximus frigus acrius. Nam frigus intensissimum â generanonenivis abesse & docent Prognostica nivis, de quibus in quaest. & apertè demonstrat lubricitas partium nivis. VII. Concretionem porrò nivis praeter corpuscula frigida adjuvant frigidi stellarum influxus, ut proinde siderum scientia hîc pensi quoque haberi debeat, coeli enim illa darissima lumina, quae Poeta Virgilius vocat, & labentem annum deducunt, & pro indole causarum universalium calorem, frigus, siccitatem &c. efficiunt, & inferum denique hunc mundum ejusque causas non parùm stimulant. Et quis sanè lic nescit Atlantidas, Orionem, Saturnum, Lunam &c. frigidos partim, partim humidos praestare effectûs. Adjuvant haec venti & Boreas imprimis. VIII. Locum praebet media aeris regio ut plurimum, quippe quae & propter distantiam ab aethere, & propter carentiam radiorum solis reflexorum & propter absentiam denique receptaculi ad nivem concipiendam aptissima est. Nam cùm aer ibi nec ita subtilis, nec ita purus sit, ignem terrestribus particulis vestitum, aquam & infinitas denique aliorum corporum atomos recipere, receptas servare, & servatas suo tempore in pristinum terrae sinum refundere potest. Est tamen & quandoque nix in infima aeris regione, cùm nubeculae non semper tam altè attollantur. Fit etiam, ut non rarò in locis altioribus ningere, in depressioribus contrà pluere comperiamus, calor enim infimae regionis saepè adeò praepollet, ut massulas nivosas resolvat, quô factô non possunt non ipsae humoribus exstillare. Ibi enim â calore materia exhalationum citissimè dissipatur. Accedit, quae illic est loci puritas & à superficie terrae, unde meteora extrahuntur, longinquitas.","prev":{"citation":"De nive 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/5"},"next":{"citation":"De nive 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/7"},"credit":{"text":"Konrad Samuel Schurzfleisch (with Johann Georg Hofmann), De nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive","quality":"ocr"}}