{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ira Dei 10.25-31","citation":"Lactantius, De Ira Dei 10.25-31","ref":"10.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.25.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Ira Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa006"},"verse":false,"words":280,"text":"sed siue inuisibilia quae sunt in homine consideres siue tactilia quae ueniunt sub aspectum, ratione utraque constare quis non uidet ? quomodo ergo sine ratione coeuntia possunt aliquid efficere rationale? uidemus enim nihil esse in omni mundo quod non habeat in se maximam mirabilemque rationem. quae quia supra hominis sensum et ingenium est, cui rectius quam diuinae prouidentiae tribuenda est? an simulacrum hominis et statuam ratio et ars fingit, ipsum hominem de frustis temere concurrentibus fieri putabimus ? et quid simile ueritatis in ficto, cum summum et excellens artificium nihil aliud nisi umbram et extrema corporis liniamenta possit imitari ? num potuit humana sollertia dare operi suo aut motum aliquem aut sensum ? mitto usum uidendi audiendi odorandi ceterorumque membrorum uel apparentium uel latentium mirabiles utilitates: quis artifex potuit aut cor hominis aut uocem aut ipsam sapientiam fabricare? quisquamne igitur sanus existimat, quod homo ratione et consilio facere non possit, id concursu atomorum passim cohaerentium perfici potuisse? uides in quae deliramenta inciderint, dum nolunt effectionem curamque rerum deo dare. concedamus tamen his ut ex atomis fiant quae terrena sunt: num etiam caelestia? deos aiunt incorruptos aeternos beatos esse solisque dant inmunitatem, ne concursu atomorum concreti esse uideantur. si enim dii quoque ex illis constitissent, dissipabiles fierent seminibus aliquando resolutis atque in naturam suam recurrentibus. ergo si est aliquid quod atomi non effecerint, cur non et cetera eodem modo intellegamus ? sed quaero, antequam mundum primordia ista generassent, cur sibi dii habitaculum non aedificauerint ? uidelicet nisi atomi coissent caelumque fecissent, adhuc dii per medium inane penderent. quo igitur consilio, qua pactione de confuso aceruo se atomi congregauerunt, ut ex aliis inferius terra conglobaretur, caelum desuper tenderetur tanta siderum uarietate distinctum, ut nihil umquam excogitari possit ornatius?","prev":{"citation":"De Ira Dei 10.17-24","label":"10.17 to 10.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.17"},"next":{"citation":"De Ira Dei 10.32-39","label":"10.32 to 10.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.32"},"credit":{"text":"Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}