{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ira Dei 10.42-46","citation":"Lactantius, De Ira Dei 10.42-46","ref":"10.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.42.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Ira Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa006"},"verse":false,"words":190,"text":"si uero in huius mundi ut ita dixerim re publica nulla prouidentia est quae regat, nullus deus qui administret, nec omnino sensus ullus in hac rerum natura pollet, unde igitur mens humana tam sollers, tam intellegens orta esse credetur? si enim corpus hominis ex humo fictum est, unde homo nomen accepit, animus ergo, qui sapit, qui rector est corporis, cui membra obsecuntur tamquam regi et imperatori, qui nec aspici nec conprehendi potest, non potuit in hominem nisi a sapiente natura peruenire. sed sicut omne corpus mens et animus gubernat, ita et mundum deus. nec enim ueri simile est ut minora et humilia regimen habeant, maiora et summa non habeant. denique Marcus Cicero in Tusculanis et in Consolatione animorum inquit nulla in terris origo inueniri potest. nihil est enim in animis mixtum atque concretum aut quod ei terra natum atque fictum esse uideatur, nihil ne aut umidum quidem aut flabile aut igneum. his enim in naturis nihil est quod uim memoriae mentis cogitationis habeat, quod et praeterita teneat et futura prouideat et conplecti possit praesentia: quae sola diuina sunt; nec enim inuenietur umquam unde ad hominem uenire possint nisi a deo.","prev":{"citation":"De Ira Dei 10.41","label":"Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.41"},"next":{"citation":"De Ira Dei 10.47","label":"Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.47"},"credit":{"text":"Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}