{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ira Dei 11.1-7","citation":"Lactantius, De Ira Dei 11.1-7","ref":"11.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/11.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/11.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Ira Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa006"},"verse":false,"words":281,"text":"Quoniam constitit de prouidentia, sequitur ut doceamus utrumne multorum deorum esse credenda sit an potius unius. satis, ut opinor, ostendimus in nostris Institutionibus deos multos esse non posse, quod diuina uis ac potestas si distrahatur in plures, deminui eam necesse sit: quod autem minuitur, utique mortale est, si uero mortalis non est, nec minui nec diuidi potest. deus igitur unus est, in quo uis et potestas consummata nec minui potest nec augeri. si autem multi sint, dum habent singuli potestatis aliquid ac numinis, summa ipsa decrescit nec poterunt singuli habere totum quod est commune cum pluribus: uni cuique tantum deerit, quantum ceteri possidebunt. non possunt igitur in hoc mundo multi esse rectores nec in una domo multi domini nec in naui una multi gubernatores nec in armento aut grege duces multi nec in uno examine multi reges, sed ne in caelo quidem multi soles esse poterunt, sicut nec animae plures in uno corpore: adeo in unitatem natura uniuersa consentit. quod si mundum spiritus intus alit to tam que infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet, apparet testimonio poetae unum esse mundi habitatorem deum, siquidem corpus omne nisi ab una mente incoli regique non potest. omnem igitur diuinam potestatem necesse est in uno esse cuius nutu et imperio regantur omnia, et ideo tantus est, ut ab homine non possit aut uerbis enarrari aut sensibus aestimari. / unde igitur ad homines opinio multorum deorum persuasione peruenit? nimirum ii omnes qui coluntur ut dii, homines fuerunt et idem primi ac maximi reges, sed eos aut ob uirtutem qua profuerant hominum generi diuinis honoribus adfectos esse post mortem aut ob beneficia et inuenta quibus humanam uitam excoluerant inmortalem memoriam consecutos quis ignorat?","prev":{"citation":"De Ira Dei 10.48-53","label":"10.48 to 10.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/10.48"},"next":{"citation":"De Ira Dei 11.8-9","label":"11.8 to 11.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/11.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/11.8"},"credit":{"text":"Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}