{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ira Dei 13.12-19","citation":"Lactantius, De Ira Dei 13.12-19","ref":"13.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/13.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/13.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/13.12.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Ira Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa006"},"verse":false,"words":285,"text":"uiperam ferunt exustam in cineremque dilapsam mederi eiusdem bestiae morsui. quanto melius fuerat eam prorsus non esse quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari! breuius igitur ac uerius respondere potuerunt in hunc modum: deus cum formaret hominem ueluti simulacrum suum, quod erat diuini opificii summum, inspirauit ei sapientiam soli, ut omnia imperio ac dicioni suae subiugaret omnibusque mundi commodis uteretur. proposuit tamen ei et bona et mala, quia sapientiam dedit, cuius omnis ratio in discernendis bonis ac malis sita est. non potest enim quisquam eligere meliora et scire quod bonum sit, nisi sciat simul reicere ac uitare quae mala sunt. inuicem sibi alterutra conexa sunt, ut sublato alterutro utrumque sit tolli necesse. propositis igitur bonis malisque tum demum opus suum peragit sapientia et quidem bonum adpetit ad utilitatem, malum reicit ad salutem. ergo sicut bona innumerabilia data sunt quibus frui posset, sic etiam mala quae caueret. nam si malum nullum sit, nullum periculum, nihil denique quod laedere hominem possit, tolletur omnia materia sapientiae nec erit homini necessaria. positis enim tantummodo in conspectu bonis quid opus est cogitatione intellectu scientia ratione, cum quocumque porrexerit manum, id naturae aptum et adcommodatum sit? ut si quis uelit apparatissimam cenam infantibus qui nondum sapiant adponere, utique id adpetent singuli quo unum quemque aut impetus aut fames aut etiam casus attraxerit, et quidquid sumpserint, id illis erit uitale ac salubre. quid igitur nocebit eos sicuti sunt permanere et semper infantes ac nescios esse rerum? si autem admisceas uel amara uel inutilia uel etiam uenenata, decipientur utique per ignorantiam boni ac mali, nisi accedat his sapientia per quam habeant malorum reiectionem bonorumque dilectum. uides ergo magis propter mala opus nobis esse sapientia: quae nisi fuissent proposita, rationale animal non essemus.","prev":{"citation":"De Ira Dei 13.5-11","label":"13.5 to 13.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/13.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/13.5"},"next":{"citation":"De Ira Dei 13.20-22","label":"13.20 to 13.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/13.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/13.20"},"credit":{"text":"Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}