{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ira Dei 17.1-6","citation":"Lactantius, De Ira Dei 17.1-6","ref":"17.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/17.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/17.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Ira Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa006"},"verse":false,"words":249,"text":"'Deus' inquit Epicurus 'nihil curat'. nullam igitur habet potestatem — curare enim necesse est eum qui habeatuel si habet et non utitur, quae tanta neglegentiae causa est ut ei non dicam nostrum genus, sed etiam mundus ipse sit uilis ? ideo' inquit 'incorruptus est ac beatus, quia semper quietus'. cui ergo administratio tantarum rerum cessit, si haec a deo neglegantur quae uidemus ratione summa gubernari? aut quietus esse quomodo potest qui uiuit ac sentit? nam quies aut somni res est aut mortis. sed nec somnus habet quietem. nam cum soporati sumus, corpus quidem quiescit, animus tamen inrequietus agitatur; imagines sibi quas cernat adfingit, ut naturalem suum motum exerceat uarietate uisorum, auocatque se falsis, dum membra saturentur ac uigorem capiant de quiete. quies igitur sempiterna solius mortis est. si autem mors deum non attingit, deus igitur numquam quietus est. dei uero actio quae potest esse nisi mundi administratio ? si uero mundi curam gerit, curat igitur hominum uitam deus et singulorum actus animaduertit eosque sapientes ac bonos esse desiderat. haec est uoluntas dei, haec diuina lex: quam qui sequitur. qui obseruat, deo carus est. necesse est igitur ut ira moueatur deus aduersus eum qui hanc aeternam diuinamque legem aut uiolauerit aut spreuerit. 'si nocet' inquit 'alicui deus, iam bonus non est'. non exiguo falluntur errore qui censuram siue humanam siue diuinam acerbitatis et malitiae nomine infamant putantes nocentem dici oportere qui nocentes adficit poena. quod si est, nocentes igitur leges habemus quae peccantibus supplicia sanxerunt, nocentes iudices qui scelere conuictos poena capitis adficiunt.","prev":{"citation":"De Ira Dei 16.8-9","label":"16.8 to 16.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/16.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/16.8"},"next":{"citation":"De Ira Dei 17.7","label":"Chapter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/17.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/17.7"},"credit":{"text":"Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}