{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ira Dei 18.4-11","citation":"Lactantius, De Ira Dei 18.4-11","ref":"18.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/18.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/18.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/18.4.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Ira Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa006"},"verse":false,"words":254,"text":"laudatur Archytas Tarentinus, qui cum in agro corrupta esse omnia conperisset uilici sui culpa, 'miserum te' inquit 'quem iam uerberibus necassem, nisi iratus essem'. unicum hoc exemplum temperantiae putant, sed auctoritate ducti non uident quam inepta et locutus fuerit et fecerit. nam si, ut ait Plato, nemo prudens punit, quia peccatum est, sedne peccetur, apparet quam malum uir sapiens proposuerit exemplum. si enim senserint serui dominum suum saeuire cum non irascitur, tum parcere cum irascitur, non peccabunt utique leuiter, ne uerberentur, sed quantum poterunt grauissime, ut stomachum peruersi hominis incitent atque inpune discedant. ego uero laudarem, si cum fuisset iratus, dedisset irae suae spatium, ut residente per interuallum temporis animi tumore haberet modum castigatio. non ergo propter irae magnitudinem donanda erat poena, sed differenda, ne aut peccanti maiorem iusto dolorem inureret aut castiganti furorem. nunc uero quae tandem aequitas aut quae sapientia est ut aliquis ob exiguum delictum puniatur, ob maximum non puniatur? quod si naturam rerum causasque didicisset, numquam tam inportunam continentiam profiteretur, ut nequam seruus iratum sibi fuisse dominum gratularetur. nam sicut corpus humanum deus multis et uariis sensibus ad usum uitae necessariis instruxit, sic et animo uarios attribuit adfectus, quibus uitae ratio constaret: ut libidinem prodendae subolis gratia dedit, sic iram cohibendorum causa delictorum. uerum ii qui nesciunt fines bonorum ac malorum, sicut libidine utuntur ad corruptelas et ad uoluptatem, sic irae adfectu ad nocendum, dum iis quos odio habent irascuntur. ergo etiam non peccantibus irascuntur, etiam paribus aut etiam superioribus. hinc cotidie ad inmania facinora prosilitur, hinc tragoediae saepe nascuntur.","prev":{"citation":"De Ira Dei 18.3","label":"Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/18.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/18.3"},"next":{"citation":"De Ira Dei 18.12-14","label":"18.12 to 18.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/18.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/18.12"},"credit":{"text":"Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}