{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ira Dei 20.1-8","citation":"Lactantius, De Ira Dei 20.1-8","ref":"20.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/20.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/20.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Ira Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa006"},"verse":false,"words":283,"text":"Si potest ignoscere, potest igitur et irasci. cur ergo' inquiet aliquis 'et qui peccant, saepe felices sunt et qui pie uiuunt, saepe miseri?' quia et fugitiui et abdicati libere uiuunt et qui sub disciplina patris aut domini sunt, strictius frugaliusque. uirtus enim per mala et probatur et constat, uitia per uoluptatem. nec tamen ille qui peccat sperare debet perpetuam inpunitatem, quia nulla est perpetua felicitas, sed scilicet ultima semper expectanda dies homini dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet, ut ait poeta non insuauis. exitus est qui arguit felicitatem et nemo iudicium dei potest nec uiuus effugere nec mortuus. habet enim potestatem et uiuos praecipitare de summo et mortuos aeternis adficere cruciatibus. 'immo' inquit 'si irascitur deus, statim debuit uindicare et pro merito quemque punire'. at enim si id faceret, nemo superesset. nullus est enim qui nihil peccet et multa sunt quae ad peccandum inritent, aetas uinolentia egestas occasio praemium. adeo subiecta est peccato fragilitas carnis qua induti sumus, ut nisi huic necessitati deus parceret, nimium fortasse pauci uiuerent: propter hanc causam patientissimus est et iram suam continet. nam quia perfecta est in eo uirtus, necesse est patientiam quoque eius esse perfectam, quia et ipsa uirtus est. quam multi ex peccatoribus iusti posterius effecti sunt, ex malis boni, ex inprobis continentes! quam multi in prima aetate turpes et omnium iudicio damnati postmodum tamen laudabiles extiterunt! quod utique non fieret, si omne peccatum poena sequeretur. leges publicae manifestos reos damnant, sed plurimi sunt quorum peccata occultantur, plurimi qui delatorem conprimunt aut precibus aut praemio, plurimi qui iudicia eludunt per gratiam uel potentiam. quod si eos omnes so qui humanam poenam effugiunt, censura diuina damnaret, esset homo aut rarus aut etiam nullus in terra.","prev":{"citation":"De Ira Dei 19.7-9","label":"19.7 to 19.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/19.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/19.7"},"next":{"citation":"De Ira Dei 20.9-13","label":"20.9 to 20.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/20.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/20.9"},"credit":{"text":"Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}