{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ira Dei 4.1-9","citation":"Lactantius, De Ira Dei 4.1-9","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/4.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Ira Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa006"},"verse":false,"words":298,"text":"Quod sequitur, de schola Epicuri est: sicut iram in deo non esse, ita ne gratiam quidem. nam cum putaret Epicurus alienum esse a deo male facere ac nocere, quod ex adfectu iracundiae plerumque nascitur, ademit ei etiam beneficentiam, quoniam uidebat consequens esse ut si habeat iram deus, habeat et gratiam. itaque ne llli uitium concederet, etiam uirtutis fecit expertem. 'ex hoc' inquit 'beatus est et incorruptus, quia nihil curat neque ipse habet negotium neque alteri exhibet'. deus igitur non est, si nec mouetur, quod est proprium uiuentis, nec facit aliquid inpossibile homini, quod est proprium dei, si omnino nullam habet uoluntatem, nullum actum, nullam denique administrationem quae deo digna sit. et quae maior, quae dignior admimstratio deo adsignari potest quam mundi gubernatio, quam cura uiuentium maximeque generis humani, cui omnia terrena subiecta sunt? quae igitur in deo potest esse beatitudo, si semper quietus et inmobilis torpet, si precantibus surdus est, si colentibus caecus? quid tam dignum, tam proprium deo quam prouidentia? sed si nihil curat, nihil prouidet, amisit omnem diuinitatem. qui ergo totam uim, totam substantiam deo tollit, quid aliud dicit nisi deum omnino non esse? denique Marcus Tullius a Posidonio dictum refert id Epicurum sensisse, nullos deos esse, sed ea quae de dis locutus sit depellendae inuidiae causa dixisse: itaque uerbis illum deos relinquere, re autem ipsa tollere, quibus nullum motum, nullum tribuit officium. quod si ita est, quid eo fallacius? quod a sapienti et graui uiro esse debet alienum. hic uero si aliud sensit et aliud locutus est, quid aliud appellandus est quam deceptor bilinguis malus et propterea stultus? sed non erat tam uersutus Epicurus, ut fallendi studio ista loqueretur, cum haec etiam scriptis ad aeternam memoriam consignaret, sed ignorantia ueritatis errauit. inductus enim a principio ueri similitudine unius sententiae, necessario in ea quae sequebantur incurrit.","prev":{"citation":"De Ira Dei 3.5","label":"Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/3.5"},"next":{"citation":"De Ira Dei 4.10-15","label":"4.10 to 4.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/4.10"},"credit":{"text":"Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}