{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ira Dei 7.1-8","citation":"Lactantius, De Ira Dei 7.1-8","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/7.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Ira Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa006"},"verse":false,"words":292,"text":"Cum saepe philosophi per ignorantiam ueritatis a ratione desciuerint atque in errores inciderint inextricabiles — id enim solet his euenire quod uiatori uiam nescienti et non fatenti se ignorare, ut uagetur, dum percontari obuios erubescit —, illud tamen nullus philosophus adseruit umquam, nihil inter hominem ac pecudes interesse. nec omnino quisquam, qui modo uel leuiter sapiens uideri uellet, rationale animal cum mutis et inrationabilibus coaequauit: quod faciunt M quidam inperiti atque ipsis pecudibus similes, qui cum uentri ac uoluptati se uelint tradere, aiunt eadem ratione se natos qua uniuersa quae spirant; quod dici ab homine fas non est. quis enim tam indoctus ut nesciat, quis tam inprudens ut non sentiat inesse aliquid in homine diuini? nondum uenio ad uirtutes animi et ingenii, quibus homini cum deo manifesta cognatio est: nonne ipsius corporis status et oris figura declarat non esse nos cum mutis pecudibus aequales? illarum natura in humum pabulumque prostrata est nec habet quicquam commune cum caelo, quod non intuetur. homo autem recto statu, ore sublimi ad contemplationem mundi excitatus confert cum deo uultum et rationem ratio cognoscit. propterea nullum est animal, ut ait Cicero, praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei. solus enim sapientia instructus est, ut religionem solus intellegat, et haec est hominis atque mutorum uel praecipua uel sola distantia. nam cetera quae uidentur esse homini propria, etsi non sunt talia in mutis, tamen similia uideri possunt. proprius est homini sermo, est tamen et in illis quaedam similitudo sermonis. nam et dinoscunt inuicem se uocibus et cum irascuntur, edunt sonum iurgio similem et cum se ex interuallo uident, gratulandi officium uoce declarant. nobis quidem uoces eorum uidentur inconditae sicut et illis fortasse nostrae, sed ipsis quia se intellegunt, uerba sunt. denique in omni adfectu certas uoces notis exprimunt quibus habitum mentis ostendant.","prev":{"citation":"De Ira Dei 6","label":"Chapter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/6"},"next":{"citation":"De Ira Dei 7.9-15","label":"7.9 to 7.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/7.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/7.9"},"credit":{"text":"Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}