{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ira Dei 7.9-15","citation":"Lactantius, De Ira Dei 7.9-15","ref":"7.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/7.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/7.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/7.9.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Ira Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa006"},"verse":false,"words":256,"text":"risus quoque est homini proprius et tamen uidemus in aliis animalibus quaedam signa laetitiae, cum ad lusum gestiunt, aures demulcent, rictum contrahunt, frontem serenant, oculos in lasciuiam resoluunt. quid tam homini proprium quam ratio et prouidentia futuri? atquin sunt animalia quae latibulis suis diuersos et plures exitus pandant, ut si quod periculum inciderit, fuga pateat obsessis: quod non facerent, nisi inesset illis intellegentia et cogitatio. alia prouident in futurum, ut ingentem formicae farris aceruum cum populant hiemis memores tectoque reponunt, ut apes, quae patriam solae et certos nouere penates uenturaeque hiemis memores aestate laborem experiuntur et in medium quaesita reponunt. longum est si exsequi uelim quae a singulis generibus animalium fieri soleant humanae sollertiae simillima. quod si horum omnium quae adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem cuius in mutis nec uestigium aliquod nec ulla suspicio inueniri potest. religionis est propria iustitia, quae nullum aliud animal attingit. homo enim solus inpertit, cetera sibi conciliata sunt. iustitiae autem dei cultus adscribitur: quem qui non suscipit, hic a natura hominis alienus uitam pecudum sub humana specie uiuet. cum uero a ceteris animalibus hoc paene solo differamus, quod soli omnium diuinam uim potestatemque sentimus, in illis autem nullus sit intellectus dei, certe illud fieri non potest ut in hoc uel muta plus sapiant uel humana natura desipiat, cum homini ob sapientiam et cuncta quae spirant et omnis rerum natura subiecta sit. quare si ratio, si uis hominis hoc praecellit et superat ceteras animantes, quod solus notitiam dei capit, apparet religionem nullo modo posse dissolui.","prev":{"citation":"De Ira Dei 7.1-8","label":"7.1 to 7.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/7.1"},"next":{"citation":"De Ira Dei 8.1-7","label":"8.1 to 8.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/8.1"},"credit":{"text":"Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}