{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Ira Dei 9.1-6","citation":"Lactantius, De Ira Dei 9.1-6","ref":"9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/9.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Ira Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa006"},"verse":false,"words":210,"text":"Cum sententiae philosophorum prioris temporis de prouidentia consensissent nec ulla esset dubitatio quin mundus . a deo et ratione esset instructus et ratione regeretur, primus omnium Protagoras extitit temporibus Socratis qui sibi diceret non liquere utrum esset aliqua diuinitas necne. quae disputatio eius adeo inpia et contra ueritatem et religionem iudicata est, ut et ipsum Athenienses expulerint suis finibus et libros eius in contione [quibus haec continebantur] exusserint. de cuius sententia non est opus disputare, quia nihil certi pronuntiauit. post haec Socrates ipse et auditor eius Plato et qui de schola Platonis tamquam riuuli diuersas in partes profluxerunt, Stoici et Peripatetici, in eadem fuere sententia qua priores. postea uero Epicurus deum quidem esse dixit, quia necesse sit esse aliquid in mundo praestans et eximium et beatum, prouidentiam tamen nullam: itaque mundum ipsum nec ratione ulla nec arte nec fabrica instructum, sed naturam rerum quibusdam minutis seminibus et insecabilibus conglobatam. quo quid repugnantius dici possit non uideo. etenim si est deus, utique prouidens est ut deus nec aliter ei potest diuinitas tribui, nisi et praeterita teneat et praesentia sciat et futura prospiciat. cum igitur prouidentiam sustulit, etiam 15 deum negauit esse. cum autem deum esse professus est, et prouidentiam simul esse concessit: alterum enim sine altero nec esse prorsus nec intellegi potest.","prev":{"citation":"De Ira Dei 8.8-10","label":"8.8 to 8.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/8.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/8.8"},"next":{"citation":"De Ira Dei 9.7","label":"Chapter 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/9.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/9.7"},"credit":{"text":"Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}