{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Opificio Dei 1.3-10","citation":"Lactantius, De Opificio Dei 1.3-10","ref":"1.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/1.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/1.3.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Opificio Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa007"},"verse":false,"words":260,"text":"ego tamen ut nos ipsos simul et ceteros instruam, laborem nullum recuso. neque enim possum obliuisci mei tum praesertim, cum maxime opus sit meminisse, sicut ne tu quidem tui, ut spero et opto. nam licet te publicae rei necessitas a ueris et iustis operibus auertat, tamen fieri non potest quin subinde in caelum aspiciat mens sibi conscia recti. et quidem laetor omnia tibi quae pro bonis habentur prospere fluere, sed ita, si nihil de statu mentis inmutent. uereor enim ne paulatim consuetudo et iucunditas earum rerum sicut fieri solet in animum tuum inrepat, ideoque te moneo et repetens iterum(que) iterumque monebo, ne oblectamenta ista terrae pro magnis aut ueris bonis habere te credas, quae sunt non tantum fallacia, quia dubia, uerum etiam insidiosa, quia dulcia. nam ille conluctator et aduersanus noster scis quam sit astutus et idem saepe uiolentus, sicuti nunc uidemus. is haec omnia quae inlicere possunt, pro laqueis habet et quidem tam subtilibus, ut oculos mentis effugiant, ne possint hominis prouisione uitari. summa ergo prudentia est pedetemptim procedere, quoniam utrubique saltus insidet et offensacula pedibus latenter opponit. itaque res tuas prosperas in quibus nunc agis suadeo ut pro tua uirtute aut contemnas, si potes, aut non magno opere mireris. memento et ueri parentis tui et in qua ciuitate nomen dederis et cuius ordinis fueris: intellegis profecto quid loquar. nec enim te superbiae arguo, cuius in te ne suspicio quidem ulla est, sed ea quae dico, ad mentem referenda sunt, non ad corpus: cuius omnis ratio ideo conparata est, ut animo tamquam domino seruiat et regatur nutu eius.","prev":{"citation":"De Opificio Dei 1.2","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/1.2"},"next":{"citation":"De Opificio Dei 1.11","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/1.11"},"credit":{"text":"Lactantius, De Opificio Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa007/stoa0171.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}