{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Opificio Dei 11.9-16","citation":"Lactantius, De Opificio Dei 11.9-16","ref":"11.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/11.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/11.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/11.9.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Opificio Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa007"},"verse":false,"words":290,"text":"tamen haec fistula spiritalis non tantum ad nares, uerum ad os quoque interpatet in extremis palati regionibus, ubi se tolles faucium spectantes uuam tollere incipiunt in tumorem. cuius rei causa et ratio non obscura est. loquendi enim facultatem non haberemus, si ut gulae iter ad os tantum, ita gurgulio ad nares tantum pateret. aperuit igitur uiam uoci diuina sollertia ex illa fistula spiritali, ut posset lingua ministerio suo fungi et uocis ipsius inoffensum tenorem pulsibus suis in uerba concidere. qui meatus si aliquo modo intersaeptus sit, mutum faciat necesse est: errat enim profecto quisquis aliam causam putat cur homines muti sint. non enim, ut uulgo creditur, uinctam gerunt linguam, sed hi uocalem illum spiritum per nares quasi mugientes profundunt, quod uoci transitus ad os aut nullus omnino est aut non sic patens, ut plenam uocem possit emittere. quod plerumque natura fit, aliquando etiam casu accidit ut morbo aliquo hic aditus obsaeptus uocem non transmittat ad linguam faciatque de loquentibus mutos. quod cum acciderit, auditum quoque obstrui necesse est, ut quia uocem emittere non potest. ne admittere quidem possit. loquendi ergo causa patefactus est hic meatus. illud quoque praestat, ut in lauacris celebrandis, quia nares calorem ferre non possunt. aer feruens ore ducatur, item si forte spiramenta narium frigore pituita praecluserit, per os auram trahere possimus, ne obstructa meandi facultate spiritus stranguletur. cibi uero in aluum recepti et cum potus umore permixti cum iam calore percocti fuerint, eorum sucus inenarrabili modo per membra diffusus inrigat uniuersum corpus et uegetat. intestinorum quoque multiplices spirae ac longitudo in se conuoluta et uno tamen substricta uinculo quam mirificum dei opus est! nam ubi maceratos ex se cibos aluus emiserit, paulatim per illos internorum anfractus extruduntur, ut quidquid in ipsis inest suci quo corpus alitur.","prev":{"citation":"De Opificio Dei 11.8","label":"Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/11.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/11.8"},"next":{"citation":"De Opificio Dei 11.17-20","label":"11.17 to 11.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/11.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/11.17"},"credit":{"text":"Lactantius, De Opificio Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa007/stoa0171.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}