{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Opificio Dei 16.1-7","citation":"Lactantius, De Opificio Dei 16.1-7","ref":"16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/16.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Opificio Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa007"},"verse":false,"words":274,"text":"Mentis quoque rationem inconprehensibilem esse quis nesciat nisi qui omnino illam non habet, cum ipsa mens quo loco sit aut cuiusmodi nesciatur? uaria ergo a philosophis de natura eius ac loco disputata sunt. at ego non dissimulabo quid ipse sentiam, non quia sic esse adfirmem, quod est insipientis in re dubia facere, sed ut exposita rei difficultate intellegas quanta sit diuinorum operum magnitudo. quidam sedem mentis in pectore esse uoluerunt. quod si ita est, quanto tandem miraculo dignum est rem in obscuro ac tenebroso habitaculo sitam in tanta rationis atque intellegentiae luce uersari, tum quod ad eam sensus ex omni corporis parte conueniunt, ut in qualibet regione membrorum praesens esse uideatur! alii sedem eius in cerebro esse diierunt. et sane argumentis probabilibus usi sunt, oportuisse scilicet quod totius corporis regimen haberet, potius in summo tamquam in arce corporis habitare nec quicquam esse sublimius quam id quod uniuersum ratione moderetur, sicut ipse mundi dominus et rector in summo est; deinde quod sensus omnis id est audiendi et uidendi et odorandi ministra membra in capite sint locata, quorum omnium uiae non ad pectus, sed ad cerebrum ferant; alioquin necesse nos esset tardius sentire, donec sentiendi facultas longo itinere per collum ad pectus usque descenderet. hi uero aut non multum aut fortasse non errant. uidetur enim mens, quae dominatum corporis tenet, in summo capite constituta tamquam in caelo deus, sed cum in aliqua sit cogitatione, commeare ad pectus et quasi ad secretum aliquod penetrale secedere, ut consilium tamquam ex thensauro recondito eliciat ac proferat; ideoque cum intenti ad cogitandum sumus et cum mens occupata in altum se abdiderit, neque audire quae circumsonant neque uidere quae obstant solemus.","prev":{"citation":"De Opificio Dei 15.3-6","label":"15.3 to 15.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/15.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/15.3"},"next":{"citation":"De Opificio Dei 16.8-10","label":"16.8 to 16.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/16.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/16.8"},"credit":{"text":"Lactantius, De Opificio Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa007/stoa0171.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}