{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Opificio Dei 3.9-16","citation":"Lactantius, De Opificio Dei 3.9-16","ref":"3.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/3.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/3.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/3.9.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Opificio Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa007"},"verse":false,"words":285,"text":"quid quod auium fetus multo fragilior est quam hominis, quia non ipsum animal edunt, sed id quod materni corporis fotu et calore tepefactum animal efficiat? quod tamen cum spiritu fuerit animatum, id uero inplume ac tenerum non modo uolandi, sed ambulandi quoque usu caret. non ergo ineptissimus sit si quis putet male cum uolucribus egisse naturam primum quod bis nascantur, deinde quod tam infirmae, ut sint quaesitis per laborem cibis a parentibus nutriendae? sed illi fortiora eligunt, inbecilliora praetereunt. quaero igitur ab iis qui condicionem pecudum suae praeferunt, quid eligant, si deus iis deferat optionem, utrum malint, humanamne sapientiam cum inbecillitate an pecudum firmitatem cum illarum natura. scilicet non tam pecudes sunt, ut non malint uel fragiliorem multo quam nunc est dummodo humanam quam illam inrationabilem firmitatem. sed uidelicet prudentes uiri neque hominis rationem uolunt cum fragilitate neque mutorum firmitatem sine ratione. (quid) quod nihil est tam repugnans tamque contrarium, quod unum quodque animal aut ratio instruat necesse est aut condicio naturae? si naturalibus munimentis instruatur, superuacua ratio est. quid enim excogitabit? quid faciet? quid molietur? aut in quo lumen illud ingenii ostendet, cum ea quae possint esse rationis, ultro natura concedat? si autem ratione sit praeditum, quid opus erit saepimentis corporis, cum semel concessa ratio naturae munus possit inplere? quae quidem tantum ualet ad ornandum tuendumque hominem, ut nihil potuerit maius ac melius a deo dari. denique cum et corporis non magni homo et exiguarum uirium et ualitudinis sit infirmae, tamen quoniam id quod est maius accepit, et instructior est ceteris animalibus et ornatior. nam cum fragilis inbecillusque nascatur, tamen et a mutis omnibus tutus est et ea omnia quae firmiora nascuntur, etiamsi uim caeli fortiter patiuntur, ab homine tamen tuta esse non possunt.","prev":{"citation":"De Opificio Dei 3.2-8","label":"3.2 to 3.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/3.2"},"next":{"citation":"De Opificio Dei 3.17-19","label":"3.17 to 3.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/3.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/3.17"},"credit":{"text":"Lactantius, De Opificio Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa007/stoa0171.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}