{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Opificio Dei 4.18-24","citation":"Lactantius, De Opificio Dei 4.18-24","ref":"4.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/4.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/4.18.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"De Opificio Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa007"},"verse":false,"words":222,"text":"praeterea si mors certae constituta esset aetati, fieret homo insolentissimus et humanitate omni careret. nam fere iura omnia humanitatis, quibus inter nos cohaeremus, ex metu et conscientia fragilitatis oriuntur. denique inbecilliora et timidiora quaeque animalia congregantur, ut quoniam uiribus tueri se nequeunt, multitudine tueantur, fortiora uero solitudines adpetunt, quoniam robore uiribusque confidunt. homo quoque si eodem modo haberet ad propulsanda pericula suppetens robur nec ullius alterius auxilio indigeret, quae societas esset, quae reuerentia inter se, quis ordo, quae ratio, quae humanitas? aut quid esset tetrius homine, quid efferatius, quid inmanius? sed quoniam inbecillus est nec per se potest sine homine uiuere, societatem adpetit, ut uita communis et ornatior fiat et tutior. uides igitur omnem hominis rationem in eo uel maxime stare, quod nudus fragilisque nascitur, quod morbis adficitur, quod inmatura morte multatur. quae si homini detrahantur, rationem quoque ac sapientiam detrahi necesse est. sed nimis diu de rebus apertissimis disputo, cum sit liquidum nihil sine prouidentia nec factum esse umquam nec fieri potuisse. de cuius operibus uniuersis si nunc libeat disputare per ordinem, infinita materia est. sed ego de uno corpore hominis tantum institui dicere, ut in eo diuinae prouidentiae potestatem quanta fuerit ostendam, his dumtaxat in rebus, quae sunt conprehensibiles et apertae: nam illa quae sunt animi, nec subici oculis nec conprehendi queunt. nunc de ipso uase hominis loquimur quod uidemus.","prev":{"citation":"De Opificio Dei 4.11-17","label":"4.11 to 4.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/4.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/4.11"},"next":{"citation":"De Opificio Dei 5.1-7","label":"5.1 to 5.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/5.1"},"credit":{"text":"Lactantius, De Opificio Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa007/stoa0171.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}