{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 1.21.20-27","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 1.21.20-27","ref":"1.21.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.20.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":286,"text":"Isidis Aegyptiae sacra sunt, quatenus filium paruulum uel perdiderit uel inuenerit. nam primo sacerdotes eius deglabrato corpore pectora sua tundunt lamentantur, sicut ipsa cum perdidit fecerat; deinde puer producitur quasi inuentus et in laetitiam luctus ille mutatur. ideo Lucanus: numquamque satis quaesitus Osiris. semper enim perdunt, semper inueniunt. refertur ergo in sacris imago rei quae uere gesta est, quae profecto si quid sapimus declarat mortalem mulierem fuisse ac paene orbam, nisi unicum repperisset. quod illum ipsum poetam minime fugit, apud quem Pompeius adulescens morte patris audita haec loquitur: euoluam busto iam numen gentibus Isim et tectum lino spargam per uulgus Osirim. hic est Osiris, quem Serapim [uel Serapidem] uulgus appellat. solent enim mortuis consecratis nomina immutari, credo ne quis eos putet homines fuisse. nam et Romulus post mortem Quirinus factus est et Leda Nemesis et Circe Marica. et Ino postquam se praecipitauit, Leucothea materque Matuta et Melicertes filius eius Palaemon atque Portunus. sacra uero Cereris Eleusinae non sunt his dissimilia. nam sicut ibi Osiris puer planctu matris inquiritur, ita hic ad incestum patrui matrimonium rapta Proserpina: quam quia facibus ex Aetnae uertice accensis quaesisse in Sicilia Ceres dicitur, idcirco sacra eius ardentium taedarum iactatione celebrantur. aput Lampsacum Priapo litabilis uictima est asellus, cuius sacrificii ratio in Fastis haec redditur. cum dii omnes ad festum Matris Magnae conuenissent epulisque satiati noctem lusibus ducerent, quieuisse humi Vestam somnumque cepisse; ibi Priapum somno eius ac pudicitiae insidiatum, sed illam intempestiuo clamore aselli quo Silenus uehebatur excitatam, libidinem uero insidiatoris esse deceptam ; hac de causa Lampsacenos asellum Priapo quasi in ultionem mactare consuesse, aput Romanos uero eundem Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conseruatae panibus coronari. quid turpius, quid flagitiosius, quam si Vesta beneficio asini uirgo est? at poeta fabulam finxit.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 1.21.10-19","label":"1.21.10 to 1.21.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.10"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 1.21.28-35","label":"1.21.28 to 1.21.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.28"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}