{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 1.21.28-35","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 1.21.28-35","ref":"1.21.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.28.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":290,"text":"num ergo illut est uerius quod referunt ii qui Phaenomena conscripserunt, cum de duabus Cancri stellis locuntur quas Graeci ο̌νους uocant, asellos fuisse qui Liberum patrem transuexerint, cum amnem transire non posset, quorum alteri hoc praemium dederit, ut humana uoce loqueretur? itaque inter eum Priapumque ortum esse certamen de obsceni magnitudine: Priapum uictum et iratum interemisse uictorem. hoe uero multo magis ineptum est, sed poetis licet quidquid uelint. non excutio tam deforme mysterium nec Priapum denudo, ne quid appareat risu dignum. finxerint haec sane poetae, sed necesse est maioris alicuius turpitudinis tegendae gratia ficta sint. quae sit ergo quaeramus. at ea profecto manifesta est. nam sicut Lunae taurus mactatur, quia similia habet cornua, et placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, ne detur celeri uictima tarda deo, ita in hoc quia magnitudo membri uirilis enormis est, non potuit ei monstro aptior uictima reperiri quam quae posset ipsum cui mactatur imitari. aput Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a ceteris longe diuersus est ritus, siquidem non εὺϕημία̣ ut Graeci appellant, sed maledictis et execratione celebrantur, eaque pro uiolatis habent, si quando inter sollemnes ritus uel inprudenti alicui exciderit bonum uerbum. cuius rei haec ratio redditur, si famen ulla esse ratio in rebus uanissimis potest. Hercules eo cum delatus esset famemque pateretur, aratorem quendam conspexit operantem ab eoque petere coepit, ut sibi unum bouem ueuderet. enimuero ille negauit fieri posse, quod spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuuencis niteretur. Hercules solita uiolentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit. at ille infelix cum boues suos mactari uideret, iniuriam suam maledictis ultus est, quod homini eleganti et urbano gratissimum fuit. nam dum comitibus suis epulas apparat dumque alienos boues deuorat, illum sibi amarissime conuiciantem cum risu et cachinnis audiebat.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 1.21.20-27","label":"1.21.20 to 1.21.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.20"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 1.21.36-39","label":"1.21.36 to 1.21.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.21.36"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}