{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 1.5.8-15","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 1.5.8-15","ref":"1.5.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.5.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.5.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.5.8.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":263,"text":"Homerus nihil nobis dare potuit quod pertineat ad ueritatem: qui humana potius quam diuina conscripsit. potuit Hesiodus, qui deorum generationem unius libri opere conplexus est: sed tamen nihil dedit non a deo conditore sumens exordium, sed a chao, quod est rudis inordinataeque materiae confusa congeries, cum explanare ante debuerit chaos ipsum unde quando quomodo esse aut constare coepisset. nimirum sicut ab aliquo artifice disposita ordinata effecta sunt omnia, sic ipsam materiam fictam esse ab aliquo necesse est. quis igitur hanc nisi deus fecit, cuius potestati subiacent omnia? sed refugit hoc ille, dum horret incognitam ueritatem. non enim Musarum instinctu sicut uideri uolebat in Helicone carmen illut effudit, sed meditatus uenerat ac paratus. nostrorum primus Maro non longe afuit a ueritate, cuius de summo deo, quem mentem ac spiritum nominauit, haec uerba sunt: principio caelum ac terras camposque liquentis lucentemque globum lunae Titaniaque astra spiritus intus alit totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet. ac ne quis forte ignoraret, quisnam esset ille spiritus qui tantum haberet potestatis, declarauit alio loco dicens: deum namque ire per omnis terrasque tractusque maris caelumque profundum; hinc pecudes armenta uiros genus omne ferarum, quemque sibi tenuis nascentem accersere uitas. Ouidius quoque in principio praeclari operis sine ulla nominis dissimulatione a deo, quem fabricatorem mundi, quem rerum opificem uocat, mundum fatetur instructum. quodsi uel Orpheus uel hi nostri quae natura ducente senserunt in perpetuum defendissent, eandem quam nos sequimur doctrinam conprehensa ueritate tenuissent. Sed hactenus de poetis. ad philosophos ueniamus, quorum grauior est auctoritas certiusque iudicium, quia noti rebus commenticiis, sed inuestigandae ueritati studuisse creduntur.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 1.5.1-7","label":"1.5.1 to 1.5.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.5.1"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 1.5.16-24","label":"1.5.16 to 1.5.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.5.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.5.16"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}