{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 2.16.15-21","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 2.16.15-21","ref":"2.16.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.16.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.16.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.16.15.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":230,"text":"hinc templa deuouentur et nouae imagines consecrantur, mactantur greges hostiarum, sed cum haec facta sunt, nihilo minus tamen uita et salus eorum qui haec fecerint immolatur. quotiens autem pericula impendent, ob aliquam se ineptam et leuem causam profitentur iratos, sicut Iuno Varroni, quod formonsum puerum in tensa lorus ad exuuias tenendas conloca.cerat: et ob hanc causam Romanum nomen aput Cannas paene deletum est. quodsi luno alterum Ganymeden uerebatur, cor iuuentus Romana luit poenas? uel si dii tantummodo duces curant, ceteram multitudinem neclegunt, cur Varro solus euasit qui hoc fecit et Paulus qui nihil meruit occisus est? uidelicet nihil tunc Romanis accidit fatis lunonis iniquae, cum Hannibal duos exercitus populi Romani et astu et uirtute confecit. nam Juno audere non poterat aut Carthaginem defendere, ubi arma eius et currus fuit, aut Romanis nocere, quia progeniem — Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae uerteret arces. sed illorum sunt isti lusus, qui sub nominibus mortuorum delitiscentes uiuentibus plagas tendunt. itaque siue illut periculum quod imminet uitari potest, uideri uolunt id placati auertisse, siue non potest, id agunt ut propter illorum contemptum accidisse uideatur. ita sibi aput homines qui eos nesciunt auctoritatem pariunt ac timorem. hac uersutia et his artibus notitiam dei ueri et singularis apud omnes gentes inueterauerunt. suis enim uitiis perditi saeuiunt et grassantur, ut perdant. idcirco etiam humanas hostias excogitauerunt, ipsi hostes generis humani, ut quam multas deuorent animas.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 2.16.14","label":"Book 2, Chapter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.16.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.16.14"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 2.17.1-8","label":"2.17.1 to 2.17.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.17.1"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}