{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 2.3.12-21","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 2.3.12-21","ref":"2.3.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.3.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.3.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.3.12.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":296,"text":"inpugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas, sed non est inducta uera, quia qualis aut ubi esset ignorabant. itaque sic habuerunt tamquam nulla esset omnino, quia ueram non poterant inuenire, et eo modo inciderunt in errorem multo maiorem quam illi qui falsam tenebant. nam isti fragilium cultores quamuis sint inepti, quia caelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent et habere ueniam possunt, qui summum hominis officium etsi non re ipsa, tamen proposito tenent, siquidem hominum atque mutorum uel solum uel certe maximum in religione discrimen est. hi uero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto sunt facti stultiores, quod esse aliquam ueram non putauerunt. itaque quoniam facilius cst de alienis iudicare quam de suis, dum aliorum praecipitium uident, non prospexerunt quid ante pedes suos esset. in utraque igitur parte et summa stultitia inuenitur et odor quidam sapientiae, ut possis dubitare quos dicas potissimum stultiores, illosne qui falsam religionem suscipiunt an eos qui nullam. sed ut dixi uenia coucedi potest inperitis et qui se sapientes non esse fateantur: iis uero non potest, qui sapientiam professi stultitiam potius exhibent. non sum equidem tam iniquus, ut eos putem diuinare debuisse ut ueritatem per se ipsos inuenirent, quod ego fieri non posse confitear, sed hoc ab iis exigo quod ratione ipsa praestare potuerunt. facerent enim prudentius, si et intellegerent esse aliquam ueram religionem et falsis inpugnatis aperte pronuntiarent eam quae uera esset ab hominibus non teneri. sed mouerit eos fortasse illut, quod si qua esset uera religio, exereret se ac uindicaret nec pateretur esse aliut quicquam. uidere enim nullo modo poterant quare aut a quo et quemadmodum religio uera opprimeretur, quod est diuini sacramenti et caelestis arcani: id uero nisi doceatur, aliquis scire nullo pacto potest. summa rei haec est.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 2.3.11","label":"Book 2, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.3.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.3.11"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 2.3.22-25","label":"2.3.22 to 2.3.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.3.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.3.22"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}