{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 2.5.19-25","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 2.5.19-25","ref":"2.5.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.5.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.5.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.5.19.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":267,"text":"utrumne igitur Stoicus si astrorum figuras in illo aere pictas effictasque uidisset, suo illa consilio moueri diceret ac non potius artificis ingenio? inest ergo sideribus ratio ad peragendos meatus suos apta, sed dei est illa ratio qui et fecit et regit omnia, non ipsorum siderum quae mouentur. nam si solem stare uo! uisset, perpetuus utique dies esset. item si motus astra non haberent, quis dubitat sempiternam noctem futuram fuisse? sed nt diei ac noctis uices essent, moueri ea uoluit et tam uarie moueri, ut non modo lucis atque tenebrarum mutuae uicissitudines fierent, quibus laboris et quietis alterna spatia constarent, sed etiam frigoris et caloris, ut diuersorum temporum uis ac potestas uel generandis uel maturandis frugibus conueniret. quam sollertiam diuinae potestatis in machmandis itineribus astrorum quia philosophi non uidebant, animalia esse sidera putauerunt, tamquam pedibus et sponte, non diuina ratione procederent. cur autem ilia excogitauerit deus, quis non intellegit? scilicet ne solis lumine decedente nimium caeca nox taetris atque horrentibus tenebris ingrauesceret noceretque uiuentibus. itaque et caelum simul mira uarietate distinxit et tenebras ipsas multis minutisque luminbus temperauit. quanto igitur Naso prudentius quam illi qui sapieutiae studere se putant, qui sensit a deo lumina illa ut horrorem tenebrarum depellerent instituta! is eum librum quo Phaenomena. breuiter conprehendit his tribus uersibus terminauit: tot numero talique deus simulacra figura inposuit caelo perque atras sparsa tenebras clara pruinosae iussit dare lumina nocti. quodsi fieri non potest ut stellae dii sint, ergo ne sol quidem ac luna dii esse possunt, quoniam luminibus astrorum non ratione differunt, sed magnitudine. quodsi hi dii non sunt, ergo ne caelum quidem in quo illa omnia continentur.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 2.5.18","label":"Book 2, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.5.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.5.18"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 2.5.26-33","label":"2.5.26 to 2.5.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.5.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.5.26"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}