{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 3.15.10-18","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 3.15.10-18","ref":"3.15.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.15.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.15.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.15.10.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":298,"text":"Nepos quoque Cornelius ad eundem Ciceronem ita scribit: tantum abest ut ego magistram putem esse uitae philosophiam beataeque uitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros uiuendi quam plerisque qui in ea disputanda uersantur. uideo enim magnam partem eorum qui in schola de pudore (et) continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus uiuere. item Seneca in Exhortationibus plerique inquit philosophorum tales sunt, diserti in conuicium suum. quos si audias in auaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, indicium professos putes: adeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa. quos non aliter intueri decet quam medicos, quorum tituli remedia habent, puxides uenena. quosdam uero nec pudor uitiorum tenet, sed patrocinia turpitudini suae fingunt, ut etiam honeste peccare uideantur. — faciet sapiens inquit idem Seneca etiam quae non. probabit, ut etiam ad maiora transitum inueniat, nec relinquet mores bonos, sed tempori aptabit, et quibus alii utuntur in gloriam aut uoluptatem, utetur agendae rei causa. deinde paulo post: omnia quae luxuriosi faciunt quaeque inperiti, faciet et sapiens, sed non eodem modo eodemque proposito. atquin nihil interest quo animo facias quod fecisse uitiosum est, quia facta cernuntur, animus non uidetur. Aristippo Cyrenaicorum magistro cum Laide nobili scorto fuit consuetudo. quod flagitium grauis ille philosophiae doctor sic defendebat, ut diceret multum inter se et ceteros Laidis amatores interesse, quod ipse haberet Laidem, alii a Laide haberentur. o praeclara et bonis imitanda sapientia! huic uero liberos in disciplinam dares, ut discerent habere meretricem? aliquid inter se ac perditos interesse dicebat, scilicet quod illi bona sua perderent, ipse gratis luxuriaretur. in quo tamen sapientior meretrix fuit: quae philosophum habuit pro lenone, ut ad se omnis iuuentus doctoris exemplo et auctoritate corrupta sine ullo pudore concurreret. quid ergo interfuit quo animo philosophus ad meretricem famosissimam commearet, cum eum populus et riuales sui uiderent omnibus perditis nequiorem?","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 3.15.9","label":"Book 3, Chapter 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.15.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.15.9"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 3.15.19-21","label":"3.15.19 to 3.15.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.15.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.15.19"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}