{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 3.16.7-14","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 3.16.7-14","ref":"3.16.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.16.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.16.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.16.7.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":242,"text":"sed profecto quia nihil ad uitam boni adferebant, nec ipsi decretis suis obtemperauerunt nec quisquam per tot saecula inuentus est qui eorum legibus uiueret. abicienda est igitur omnis philosophia, quia non studendum sapientiae, quod fine ac modo caret, sed sapiendum est et quidem mature. non enim nobis altera uita conceditur, ut cum in hac sapientiam quaeramus, in illa sapere possimus: in hac utrumque fieri necesse est. cito inueniri debet, ut cito suscipi possit, ne quid pereat ex uita, cuius finis incertus est. Ciceronis Hortensius contra philosophiam disserens circumuenitur arguta conclusione, quod cum diceret philosophandum non esse, nihilominus philosophari uidebatur, quoniam philosophi est quid in uita faciendum uel non faciendum sit disputare. nos ah hac calumnia inmunes ac liberi sumus qui philosophiam tollimus, quia humanae cogitationis inuentio est, sophiam defendimus, quia diuina traditio est, eamque ah omnibus suscipi oportere testamur. ille cum philosophiam tolleret nec melius aliquid adferret, sapientiam tollere putabatur eoque facilius de sententia pulsus est, quia constat hominem non ad stultitiam, sed ad sapientiam nasci. praeterea illut quoque argumentum contra philosophiam ualet plurimum, quo idem est usus Hortensius, ex eo posse intellegi philosophiam non esse sapientiam, quod principium et origo eius appareat. quando inquit philosophi esse coeperunt? Thales ut opinor primus. recens haec quidem aetas: ubi ergo aput antiquiores latuit amor iste inuestigandae ueritatis? idem Lucretius ait: denique natura haec rerum ratioque reperta est nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus nunc ego sum in patrias qui possim uertere uoces.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 3.16.1-6","label":"3.16.1 to 3.16.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.16.1"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 3.16.15","label":"Book 3, Chapter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.16.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.16.15"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}