{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 3.17.1-7","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 3.17.1-7","ref":"3.17.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.17.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.17.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":208,"text":"Dixi de philosophia ipsa quam potui breuiter. nunc ad philosophos ueniamus, non ut cum his decertemus, qui stare non possunt, sed ut eos fugientes atque deiectos nostro campo insequamur. Epicuri disciplina multo celebrior semper fuit quam ceterorum, non quia ueri aliquid adferat, sed quia multos populare nomen uoluptatis inuitat. nemo enim non in uitia pronus est. praeterea ut ad se multitudinem contrahat, adposita singulis quibusque moribus loquitur. desidiosum uetat is litteras discere, auarum populari largitione liberat, ignauum prohibet accedere ad rem publicam, pigrum exerceri, timidum militare. inreligiosus audit deos nihil curare, inhumanus et suis commodis seruiens iubetur nihil cuiquam tribuere: omnia enim sua causa facere sapientem. fugienti turbam solitudo Jt' laudatur, qui nimium parcus est, discit aqua et polenta uitam posse tolerari. qui odit uxorem, huic enumerantur caelibatus bona, habenti malos liberos orbitas praedicatur, aduersus parentes inpio, nullum uinculum esse naturae. inpatienti ac delicato dolorem esse omnium malorum maximum dicitur, forti, etiam in tormentis beatum esse sapientem. qui claritati ac potentiae studet, huic praecipitur reges colere, qui molestiam ferre non potest, huic regiam fugere. ita homo astutus ex uariis diuersisque moribus circulum cogit et dum studet placere omnibus, maiore discordia secum ipse pugnauit quam inter se uniuersi. unde autem disciplina eius tota descendat, quam originem habeat, explicandum est.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 3.16.16-17","label":"3.16.16 to 3.16.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.16.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.16.16"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 3.17.8","label":"Book 3, Chapter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.17.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.17.8"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}