{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 3.21.1-8","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 3.21.1-8","ref":"3.21.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.21.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.21.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":278,"text":"Videamus tamen quid illum Socrates docuerit: qui cum totam physicam repudiasset, eo se contulit, ut de uirtute atque officio quaereret. itaque non dubito quin auditores suos iustitiae praeceptis erudierit. docente igitur Socrate non fugit Platonem iustitiae uim in aequitate consistere, siquidem omnes pari condicione nascuntur. ergo nihil inquit priuati ac proprii habeant, sed ut pares esse possint, quod iustitiae ratio desiderat, omnia in commune possideant. ferri hoc potest, quamdiu de pecunia dici uidetur. quod ipsum quam inpossibile sit et quam iniustum, poteram multis rebus ostendere, concedamus tamen ut possit fieri: omnes enim sapientes erunt et pecuniam contemnent. quo ergo illum communitas ista perduxit? matrimonia quoque inquit communia esse debebunt: scilicet ut ad eandem mulierem multi uiri tamquam canes confluant et is utique optineat 20 qui uiribus uicerit aut, si patientes sunt ut philosophi, expectent, ut uicibus tamquam lupanar obeant. o miram Platonis aequitatem! ubi est igitur uirtus castitatis? ubi fides coniugalis? quae si tollas, omnis iustitia sublata est. at idem dixit beatas ciuitates futuras fuisse, si aut philosophi regnarent aut reges philosopharentur. huic uero tam iusto, tam aequo uiro regnum dares, qui aliis abstulisset sua, aliis condonasset aliena, prostituisset pudicitiam feminarum, quae nullus umquam non modo rex, sed ne tyrannus quidem fecit? quam tamen intulit rationem turpissimi huius consilii? sic inquit ciuitas concors erit et amoris mutui constricta uinculis, si omnes omnium fuerint et mariti et patres et uxores et liberi. quae ista confusio generis humani est? quomodo seruari caritas potest, ubi nihil certum est quod ametur? quis aut uir mulierem aut mulier uirum diliget, nisi habitauerint semper una, nisi deuota mens et seruata inuicem fides indiuiduam fecerit caritatem? quae uirtus in illa promiscua uoluptate locum non habet.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 3.20.11-17","label":"3.20.11 to 3.20.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.20.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.20.11"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 3.21.9-12","label":"3.21.9 to 3.21.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.21.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.21.9"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}