{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 3.3.5-13","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 3.3.5-13","ref":"3.3.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.3.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.3.5.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":275,"text":"haec inquam disputando et coniecturis uelle conprehendere tale est profecto, quale si disserere uelimus, qualem esse arbitremur cuiuspiam remotissimae gentis urbem, quam numquam uidimus cuiusque nihil aliut quam nomen audiuimus. si nobis in ea re scientiam uindicemus quae non potest sciri, nonne insanire uideamur qui adfirmare id audeamus in quo reuinci possimus? quanto magis qui naturalia, quae sciri ab homine non possunt, scire se putant, furiosi dementesque sunt iudicandi! recte ergo Socrates et eum secuti Academici scientiam sustulerunt, quae non disputantis est, sed diuinantis. superest ut opinatio in philosophia sola sit: nam unde abest scientia, id totum possidet opinatio. id enim opinatur quisque quod nescit. illi autem qui de rebus naturalibus disputant, opinantur ita esse ut disputant. nesciunt igitur ueritatem, quoniam scientia certi est, opinatio incerti. redeamus ad superius illud exemplum. age, opinemur de statu et qualitate urbis illius quae nobis rebus omnibus praeter nomen ignota est. ueri simile est in plano sitam, lapideis moenibus, aedificiis sublimibus, uiis pluribus, magnificis ornatisque delubris. describamus si placet mores habitumque ciuium. sed cum haec dixerimus, alius contraria disputabit et cum hic quoque perorauerit, surget tertius et alii deinceps et opinabuntur multo disparia quam nos opinati sumus. quid ergo ex omnibus erit uerius? fortasse nihil. 'at omnia dicta sunt quae in rerum naturam cadunt, ut necesse sit aliquid eorum esse uerum.' at nescietur quis uerum dixerit. potest fieri ut omnes ex parte aliqua errauerint, ex parte adtigerint ueritatem. stulti ergo simus, si hoc disputatione quaeramus: potest enim superuenire aliquis qui opiniones nostras derideat nosque pro insanis habeat, qui uelimus id quod nesciamus quale sit opinari. uerum non opus est longe posita conquirere, unde nemo fortasse ueniat qui nos redarguat.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 3.3.4","label":"Book 3, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.3.4"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 3.3.14-16","label":"3.3.14 to 3.3.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.3.14"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}