{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 4.10.2-12","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 4.10.2-12","ref":"4.10.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.10.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.10.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.10.2.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":298,"text":"hanc ergo dispositionem ne quis ignoret, docebimus praedicta esse omnia quae in Christo uidemus esse conpleta. nemo adseuerationi nostrae fidem commodet, nisi ostendero prophetas ante multam temporum seriem praedicasse, fore aliquando ut filius dei nasceretur sicut homo et mirabilia faceret et cultum dei per totam terram seminaret et postremo patibulo figeretur et tertio die resurgeret. quae omnia cum probauero eorum ipsorum litteris qui deum suum mortali corpore utentem uiolauerunt, quid aliut obstabit quominus ueram sapientiam clarum sit in hac sola religione uersari? Nunc a principio totius sacramenti origo narranda est. maiores nostri, qui erant principes Hebraeorum, cum sterilitate atque inopia laborarent, transierunt in Aegyptum rei frumentariae gratia ibique diutius commorantes intolerabili seruitutis iugo premebantur. tum misertus eorum deus eduxit eos ac liberauit de manu regis Aegyptiorum post annos quadringentos et triginta duce Moyse, per quem postea lex illis a deo data est. in qua eductione ostendit uirtutem maiestatis suae deus. transiecit enim populum medio mari rubro praecedente angelo et scindente aquam, ut populus per siccum gradi posset, quem uerius, ut ait poeta, curuata in montis faciem circumstetit unda. qua re audita tyrannus Aegyptiorum cum magna suorum manu insecutus et mare adhuc patens temere ingressus coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est. Hebraei uero ingressi in solitudinem multa mirabilia uiderunt. namque cum sitim paterentur, ictu uirgae rupe percussa prosiliuit fons aquae populumque recreauit. quo rursus esuriente caelestis alimenti pluuia descendit; quin etiam coturnices in castra eorum uentus inuexit, ut non modo pane caelesti, sed etiam instructioribus epulis saturarentur. pro his tamen diuinis beneficiis bonorem deo non reddiderunt, sed depulsa iam seruitute, iam siti fameque deposita in luxuriam prolapsi ad profanos Aegyptiorum. ritus animos transtulerunt. cum enim Moyses dux eorum ascendisset in montem atque ibi quadraginta diebus moraretur, aureum caput bouis, quem uocant Apim, quod eos in signo praecederet, figurarunt.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.10.1","label":"Book 4, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.10.1"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.10.13-19","label":"4.10.13 to 4.10.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.10.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.10.13"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}