{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 4.11.12-16","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 4.11.12-16","ref":"4.11.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.12.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":221,"text":"Esaias enim, quem ipsi Iudaei serra consectum crudelissime necauerunt, ita dicit: audi caelum et percipe auribus terra, quoniam dominus locutus est: filios generaui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. agnouit bos possessorem et asinus praesepem domini sui: Israhel autem me non agnouit et populus me non intellexit. Hieremias quoque similiter ait: cognouit tempus suum turtur et hirundo, et ruris passeres custodierunt tempora introitus sui, populus autem meus non cognouit indicium domini. quomodo dicetis: sapientes sumus et lex domini nobiscum est? in cassum facta est metatura falsa scribae, confusi sunt sapientes, trepidauerunt et capti sunt, quia uerbum domini reprobauerunt. ergo, ut coeperam dicere, cum statuisset deus doctorem uirtutis mittere ad homines, renasci eum denuo in carne praecepit et ipsi homini similem fieri, cui dux et comes et magister esset futures. sed tamen quoniam clemens et pius est erga suos deus, ad eos ipsos eum misit quos oderat, ne illis in perpetuum salutis uiam clauderet, sed daret iis liberam facultatem sequendi deum, ut et praemium uitae adipiscerentur, si secuti fuissent, quod plurimi eorum faciunt atque fecerunt, et culpa sua in poenam mortis incurrerent, si regem suum repudiassent. aput illos igitur et ex eorum semine regenerari eum iussit, ne si fuisset alienigena, iustam possent excusationem de lege praetendere, quod eum non suscepissent, simul, ut nulla omnino gens esset in terra cui spes inmortalitatis negaretur.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.11.5-11","label":"4.11.5 to 4.11.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.5"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.12.1-8","label":"4.12.1 to 4.12.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.12.1"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}